Charter Document - 02040017

Charter Document - 02040017


Charter Number: 02040017
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint tam presentes quam futuri quod Guillelmus et Bernardus de Colongis fratres se injuriose et injuste egisse in ecclesiam Eduensem sancti Nazarii recognoscentes per ammonitionem spiritus Dei de dampnis et malefactis eidem ecclesie irrogatis hoc modo prout carta significatur ista satisfactionem et emendationem fecerunt Confessi sunt enim in presentia domini Stephani Dei gratia Eduensis episcopi et cleri et populi ibidem assistentis predas et exactiones necnon cetera mala que hominibus ville que dicitur Roclena fecerant se injuste et non sine reatu fecisse unde flexis genibus super altare beati Nazarii de injuriis illatis veniam postulantes pro resartione dampnorum donaverunt et donum inde per missale optulerunt quicquid se habere in prefata villa existimabant et dicebant videlicet in hominibus utriusque sexus Juraverunt siquidem super prefatum altare se nunquam de cetero aliquibus malefactis homines predicte ville molestare vel inquietare vel quicquam ab eisdem exigere vel inquirere nec per se nec per aliquam interpositam personam Est pro certo in juramento eorum quod in domibus hominum predicte ecclesie hospitium non accipient nec accipi facient nec pernoctabant nec in mansis canonicorum licet eos homines alterius domini tenuerint Verum Petrus et frater ejus ministeriales prefatorum militum quamdiu erunt in villa Roclene et manebunt justitiales canonicorum erunt nec in domum eorum sive domos prefati milites vel sui ad hospitandum declinabunt Extra vero villam pretaxati milites de prefatis ministerialibus suis justitiam accipient Porro si exhibere contempserint quicquid de eis extra villam facere voluerint in arbitrio militum erit Intra villam vero homines illos non justitiabunt nec capient vel capi facient sed canonico obedienti ario ville injuriam contemptus patefacient obedientiarius autem si poterit eos pacificabit Sin autem tanquam suos eos milites capient in villa preterquam in cimiterio Quicumque vero de progenie et de parentela hominum predictorum vel quicumque ad villam Roclene accessionem fecerint et ibidem manere voluerint canonicorum erunt Est autem in juramento prefatorum militum quod si per ignorantiam res ville illius invaserint vel rapuerint infra quatuordecim dies sine submonitione vel sub moniti emendabunt Laudaverunt equidem cartam munitam sigillo primi Stephani bone memorie Eduensis episcopi que facta fuit de laudamento et coniventia Henrici patris sui et Signete matris sui Si vero quod absit his prout disseruimus conventionibus sacramento firmatis minime steterint sententie excommunicationis qua prius ligati erant procul dubio subjacebunt quousque omnia ablata unde per multos annos in excommunicatione extiterant ex integro ecclesie resarcite fuerint Sane ut ista perpetuo tenore illibata permaneant sigillum secundi Stephani Dei gratia Eduensis episcopi appositum est necnon sigillum ducis Testes sunt Stephanus episcopus Sevinus decanus Bertrannus cantor Ugo de Arneto et abbas Girardus prepositus de Beliniaco Mainerius archidiaconus magister Obertus Ascherius Robertus archipresbyter Humbertus Buxolio Gualo Ilio ex parte militum Hugo de Verreriis Hilduinus de Igornaco Hugo de Roclena Hugo de Draciaco Ascherius de Stanno milites Guillemus vigerius R Pilled Girardus de Rebello Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXX tempore Alexandri iii pape regnante Ludovico rege Ugone duce Burgundie Hierosolim profecto in octabis Pentecostes in claustro beati Nazarii feliciter Amen