Charter Document - 02040016

Charter Document - 02040016


Charter Number: 02040016
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1169 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido de Vergeio quicquid habebam in forestario de Albania guerpivi et si in eo aliquid juris mei erat totum donavi ecclesie sancti Nazarii Eduensis et S decano Cognovi me in eo nichil juris habere Retinui tamen quod ei in mansis Thoriaci manere voluerit quod in aliis mansionariis ejusdem ville facio in eo faciam In ceteris vero locis et villis ubiconque manere voluerit quitus et immunis a me et heredibus meis in perpetuum remanebit Facta autem hec per mandatum Guidonis de Vernaniaco die festi sancti Dionisii apud Vergeium inter saxa ante aulam meam manentia Testes sunt S Eduensis decanus Ugo Sedelocensis decanus Petrus de Janbu archipresbiter Petrus Crassus canonicus Stephanus de Faverne canonicus Lingonensis Vulardus de Faverneio Odo de Lanbre Lebaudus Otassus Barnuinus de Dreis Ligerius Johannes de Urseciso Constancius Rosellus Petronellus cum aliis compluribus Laudaverunt hoc filii mei Hugo et Simon ad honorem Dei et sancte Ecclesie