Charter Document - 02040015

Charter Document - 02040015


Charter Number: 02040015
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1167
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Guichardus Lugdunensis ecclesie archiepiscopus et apostolice sedis legatus et ego Henricus Eduensis episcopus controversias que inter Eduenses et Cistercienses diu agitate sunt utriusque capituli assensu hoc modo difinivimus De omnibus pascuis potestatis Biliniaci statutum est ut mutuis recursibus utantur tam Cistercienses quam Biliniacenses usque ad Vort a festo tamen beati Remigii usque ad festum sancti Andree a forestibus Cistercienses abstinebunt si glandes fuerint Abstinebunt etiam a dampno satorum atque pratorum que secari solent a pratis vero abstinebunt a medio Aprilis usque ad Assumptionem beate Marie Si autem dampnum contigerit emendabitur secundum consuetudinem potestatis Biliniaci sine lege De terra Crespei de qua Cistercienses conquerebantur statutum est ut secundum antiquorum divisionem terminetur De villa Albane secundum diffinitionem Odonis ducis Burgundie et Godefridi Linguonensis episcopi teneatur Omnem calumpniam de stagno canonici Eduenses ecclesie Cistercii omnino dimiserunt Vineas censuales Alosie quas tenent Cistercienses teneant sub consueto censu Vineam Gisleberti quondam conversi pro ut judicatum est Belne teneant Eduenses De vinea Gaimari dictum est ut si Cistercienses legales garentes illius vinee habere potuerint in pace eam teneant sub consueto censu et si habere non potuerint aut Eduenses dimittent aut per eos possidebunt Vineas Odonis et Stephani presbiterorum de Ogeriis in pace possidebunt Eduenses De terra Ansei de Fainai diffinitum est ut utriusque super terram veniant et quantum ipsius terre Eduenses suum esse probaverint aut eis dimittent Cirtercienses aut censum secundum quantitatem sue porcionis eis persolvent si legalem garentem habere non potuerint Pro reformatione hujus pacis dominus Henricus episcopus XXX solidos capitulo Eduensi persolvet annuatim Ut autem amplior pax et caritas habundantior inter utramque ecclesiam in perpetuum teneatur tali fraternitate convincti sunt dominus Gislebertus Cisterciensis abbas concessit omnibus canonicis Eduensibus ut audito cujuslibet obitu apud Cistercium planarium tricenarium fiat et unusquisque sacerdotum missam pro eo cantet et quinquaginta psalmos Hoc idem Eduenses Cisterciensibus concesserunt Quecumque autem scripta vel privilegia vel domini pape vel alterius ante hanc compositionem facta constant hac amicabili compositione quassata decernimus Acta sunt hec in vigilia Ascencionis Edue in claustro sancti Nazarii Anno ab incarnatione Domini MCLXVII Testes Guichardus Lugdunensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus Henricus Eduensis episcopus Gislebertus abbas Cisterciensis Galo abbas de Buxeria Seguinus Eduensis ecclesie decanus Bertrannus cantor Hugo abbas sancti Stephani Hugo sancti Andochii succentor Gauterius archidiaconus Eduensis Hugo senescalus Galo Tortus et Herannus frater ejus Humbertus de Buxol magister Obertus Robertus sancti Johannis Ansericus Garinus de Colchis Guido de Perrol Ascherius Ancelinus omnes canonici Eduenses Bernardus capellanus sancte Marie Guido Maset Gaufridus cantor et Arnaldus monachi Cistercienses Johannes de Pune et Isaardus monachi archiepiscopi Ut autem hec in perpetuum rata permaneant et fidem possint prebere legentibus sigillorum nostrorum et sigillorum abbatis Cistercii et Eduensis capituli impressione munimus S Seguini Eduensis decani S Bertranni cantoris S Stephani prepositi S Hugonis abbatis sancti Stephani S Hugonis archidiaconi S Hugonis abbatis sancti Petri S Rodulfi archidiaconi Belnensis S Girardi de Scutiniaco prepositi Biliniaci