Charter Document - 02040014

Charter Document - 02040014


Charter Number: 02040014
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint tam presentes quam futuri quod ego Henricus Eduensis ecclesie episcopus canonicis ejusdem ecclesie donavi et concessi ecclesias videlicet ecclesiam de Sine Vineis de Jonolaco de Ralemanco de Luniaco de Gasconia de Meder de Mond justa Borbonem castrum Juonolacum vero dedi in anniversarium meum Meder autem que est juxta Moncellis castrum dedi in anniversarium fratris mei Roberti Eduensis episcopi Prohibemus siquidem auctoritate Dei et nostra sub anathemate ut nullus super hoc dono predictos canonicos inquietare ac perturbare presumat Testes hujus doni sunt Sevinus Eduensis decanus qui ejus doni flexis genibus investituram suscepit Bertrannus cantor Stephanus Radulfus archidiaconi Hugo et alter Hugo abbates et ceteri canonici Factum est autem hoc donum in clautro Eduensi die ante vigiliam Pentecosten tempore Alexandri pape Lodovici regis Hugonis ducis Burgundie