Charter Document - 02040013

Charter Document - 02040013


Charter Number: 02040013
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1141 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Opus bonum Dominum timere et colere pacem et veritatem diligere jus et equitatem servare discordes ad concordiam revocare Ea propter tam presentibus quam futuris per presentis scripti paginam significare studuimus qualiter et quo ordine terminata fuerit controversia que fuit inter S decanum Eduensem et B cantorem qui obedientiam de Biliniaco cum appendiciis suis censualiter habebant et G majorem Biliniaci et G decanum de Vi In magnis legibus in quibus canonici habent LX solidos ipsi vero quinque dictum est quod secundum adminorationem LX solidi adminorarentur et quinque In minoribus legibus sextarium vini calumpniabantur decanus et cantor id contradicebant Dictum est quod si probare possunt hoc esse de eorum justo casamento quod querebant bene habebant sin autem de singulis solidis singulares nummos haberent Item sine presentia clerici vel laici a canonicis missi leges terminare volebant dictum est quod clericus vel famulus a canonicis vel pro canonicis illuc missus eam vim et auctoritatem habeat in legum terminationem quam canonici haberent si presentes essent Similiter dictum est ut de placitis et de clamoribus Item dicebant quod in potestate Beliniaci mansionarios homines habebant qui de justitia canonicorum non erant dictum est quod si probare possent quod de eorum justitia non deberent esse de justitia non erant sin autem de justitia eorum erant sicut alii homines de predicta potestate Item in pratis predicte potestatis herbam sive fenum habere intendebant sed domini id contradicebant Nesciebant enim quod hoc esset de eorum casamento Dicebant tamen quod quodam pratum pro pace eis dederant dictum est quod si ex parte dominorum hoc posset probari super hoc tam sibi quam hominibus pax erat tenenda si vero in hac probatione deficerent in capitulo Eduensi venirent et ibi secundum rationes et allegationes utriusque partis a capitulo ordine judiciario controversia ista diffiniretur Item G dicanus de Vi dicebat quod ad officium ejus pertinebat dare terras quas canonici in proprios usus arare seu colere volebant seu poterant hoc tamen dicebat salva fidelitate ecclesie Domini tamen dicebant quod pater illius querelam istam guerpiverat et finierat dictum est quod si ex parte eorum hoc possit probari G dicanus de Vi pacem eis super hoc teneret sin autem in capitulo Eduensi querela ista diffiniretur G major de Biliniaco domum suam sine censu tenebat dictum est quod II nummos censuales annuatim reddat canonicis in festo sancti Germani Ut autem ratum sit quod dictum est subscriptione testium confirmatum est quorum manu est auctoritate hoc totum tractatum est Hugo de Arneto Humbertus de Buxol Hugo de Colungis Ascherius Galo Tortus Guido de Perrol canonici Bernardus capellanus sancte Marie Hugo Rufus et Tebaudus de Castro Novo Iherosolimitani hospicii fratres Nolumus autem preterire silentio quod ab eisdem prenominatis viris ut pax firmior foret dictum est ut id quod ab eis dictum fuerat Gauterius major de Biliniaco et Guido dicanus de Vi se tenere fiduciarent quod revera factum est alter etiam alterius super hoc fidejussor fuit Prefixa fuit utrique parti in capitulo Eduensi dies probationis eorum que predicta sunt dies autem illa fuit in crastino Revelationis sancti Lazari Prefixe diei B cantor interfuit paratus per se et per sequaces suos B scilicet capellanum sancte Marie et Petrum mariglerium ecclesie Biliniaci probare id quod sibi injunctum fuerat ut probaret major et dicanus non interfuerunt Hujus rei testes sunt Girardus de Scutiniaco prepositus Biliniaci Ansericus Galo Tortus Guido de Verreriis Guido de Perrol Hugo Elias Ascherius Seguinus de Regniaco Hugo de sancto Andochio Hugo de Tilio Johannes de Duniviz canonici B capellanus sancte Marie Robertus Charduns