Charter Document - 02040012

Charter Document - 02040012


Charter Number: 02040012
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1141 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Presentis pagine scripto tam presentibus quam posteris notum fieri volumus quod canonici nostri Eduenses super clausum Hugonis domini de Barnaco et vineam de Chevillun eidem clauso contiguam habent LX libras parisien fortis monete Verumptamen idem Hugo et canonici isto convenere modo quod nullatenus nisi de propriis nummis non aliunde sumptis neque mutatis iste Hugo vel heres suus impignationem istam redimat quod si heredem a muliere sua non habens ab hac vita migraverit pro redemptione anime sue necnon antecessorum suorum canonicis perpetuo donavit Iterum eis dedit quamdam aream in curte Barnaci ad construendam domum tam amplam ubi LX carrate vini stare possint Unde investivit Sevinum decanum per annulum ipsius decani Testes sunt Sevinus decanus Bertrannus cantor Galo Tortus Ilerannus alter Hilerannus Humbertus et plures alii canonici clientes vero Ecclesie Bernardus cellarius Johannes coquus Henricus pistor Petrus aurifaber et filius suus Gauterius Bernardus de Glana et multi alii