Charter Document - 02040011
Charter Number: | 02040011 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1158 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum singulis sua jura debeant exiberi viris ecclesiasticis et Domini profitentibus servitutem benignius exhibenda sunt et cognoscenda que sui juris esse creduntur Et ideo scripti presentis testimonio addiscat hominum universitas quod ego W Nivernensium comes prudentium virorum fretus consilio canonicis beati Nazarii Eduensis concessi facere mensurabilem collectam que vulgo dicitur tallia in hominibus suis de corporibus tam de Mariniaco quam de potestate et in eis hominibus quos ipsi adduxerint vel Mariniacum vel in potestatem hoc modo si canonicorum melius erunt quam alterius et ipsi advenientes assenserunt Nec tamen fiet hec collecta quibuslibet occasionibus sed manifesta ecclesie sue necessitate velud terrarum emptione vel famis urgente incommodo vel apostolica seu regia procuratione Quod utique laudaverunt Ida comitissa et filius meus Guido apud Virziliacum Guillelmus filius meus apud Tornodorum Testes laudationis cometisse et Guidonis filii mei sunt isti Teobaldus et magister Stephanus clerici mei magister Gaufridus de Corbiniaco Guido dominus Roche Hugo Belet de Monte sancti Johannis Seguinus decanus Eduensis Bertrannus cantor magister Obertus Girardus de Scutiniaco Atho Ilerannus Tortus Ascherius canonici Eduenses Bernardus capellanus sancte Marie Eduensis Testes laudationis Guillelmi sunt isti Radulfus de Beart magister Stephanus et Gaufridus clerici mei Hugo de Argentolio et Poncius Adan de Sarriniaco et filius ejus prior nomine Nivardus de Argentolio Hugo de Burgundia Renaldus de Riscerio Hugo de Peliaco Manasses de Vesannis Gaufridus dapifer Columbus prepositus Robertus pincerna Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLVIII