Charter Document - 02040010

Charter Document - 02040010


Charter Number: 02040010
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1138
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Future posteritatis memorie per hoc scriptum commendamus Gualterium Anselli filium de Duniviaco Gaufridum Urgeolum qui uxorem sororem ejus habebat per manum venerabilium episcoporum Stephani Eduensis Gualterii Cabilonensis ecclesie sanctorum martyrum Nazarii et Celsi civitate Edua constitute salvamentum Sempiniaci reliquisse et quidquid in eadem potestate possidebant in servis in ancillis in liberis necnon in astariis in nemoribus in silvis in pratis in vineis in molendinis in aquarum cursibus in pascuis in terra culta et inculta in omnibus que sunt terre sancti Nazarii vel ipsius potestatis tam ultra Duinam quam infra ejusdem ecclesie clericis commisse nihilque retinuisse Concessit etiam istud Gualterius de Colchis concedensque laudavit cum filiis suis Gualterio Aldone feodi cujus esse que concesserunt notum fuit Juraverunt siquidem ii tres hanc concessionem in perpetuum se tenere et eam nullo modo violare calumniam si processerit pacificare auctoritas in causis pro hac re si necesse fuerit esse datis obsidibus supradictis episcopis Stephano videlicet Eduensi pro quingentis solidis Gualterio Cabilonensi pro quingentis solidis Gualterio cantore pro quingentis solidis et Gaufredo fratre suo pro quinquagentis solidis Laudaverunt ejus sorores Testantur isti ex parte ecclesie Stephanus Eduensis episcopus Guillelmus decanus Gualterius cantor Girardus prepositus Seguinus archidiaconus Gualterius archipresbyter Falco Bertrannus Ansericus Guido Odo Hugo Joscerannus Hugo de Colongiis Stephanus canonici Girardus major Sempiniaci Aubertus astarius Gualterius cocus Petrus frater ejus Robertus aurifaber Petrus filius ejus Robertus de Glana Stephanus Porchet Hugo Foez Johannes Bernardus Seguinus Ex alia parte Gualterius Cabilonensis episcopus Guido de Fontanis Guillelmus de Pevreria canonici Gualterius de Colchis Humbertus de Dreven Bernardus de Castro Morono Ascherius frater ejus Bernardus de sancto Simphoriano Guido frater ejus Guillelmus Vallez Gualterius presbyter de Duniviaco Gualterius de sancto Saturnino Tethmarus Hoc autem actum est Edue anno MCXXXVIII ab incarnatione Domini secunda feria iii kalendas Decembris luna xx epacta xv concurrens v indictio xxii Innocentie papa secundo regnante Ludovico rege Francorum juniori Hugone duce Burgundie