Charter Document - 02040009
Charter Number: | 02040009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1141 - 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus qui Christiano nomine censentur quoniam Hugo de sancto Andochio ecclesie beatissimorum martyrum Nazarii et Celsi et canonicis in eadem ecclesia Deo servientibus donavit terram de Filei et homines ibidem commorantes in perpetuum habendos atque possidendos Hanc autem donationem laudavit et confirmavit Arlerius de Stagno et filii ejus et filie Hugo quoque de Mineriis ad quos maxime jus et tenor hujus laudationis pertinebat