Charter Document - 02040008

Charter Document - 02040008


Charter Number: 02040008
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1122
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quum gestarum rerum memoria que litteris annotata fuerit omnem litem et omnem calumpniam dirimere omnemque dubitationem solet auferre iccirco notitie futurorum scribere curavimus placitum definitum quod canonici ecclesie Eduensis sancti Nazarii habuerunt cum Hugone de Verreriis Reliquit enim predictus Hugo Deo et sancto Nazario et canonicis quidquid juste aut injuste capiebat aut capere minabatur in villa que dicitur Campus et in territorio ejusdem ville tam in hominibus quam in feminis in silvis et in planis habitantibus et habitaturis et quiete possidendum laudavit excepto hoc quod ipsius casati tenent ab illo domum quoque que fuerat patris ejus Lebbaldi et est sita juxta portam que dicitur Castellana canonicis in perpetuo laudavit Durandum etiam forestarium et pueros ejus natos et nascituros similiter dimisit duas autem sorores apud Montem Tolonnum habitantes quarum uxor Willelmi Alberici una altera uxor Amici cum filiis et filiabus earum natis et nascituris eodem concessit modo Theodoricum vero de Vavra cum tenore ejus ad mansum ipsius pertinente pro anima fratris sui Narduini et pro sua Deo et predictis canonicis dedit excepto quod quamdiu Hugo vixerit in Theodorico super captionem retinuit Si vero Theodoricus mortuus fuerit Hugone vivente medietatem auri et argenti annone et bestiarum ceterarumque mobilium Hugo retinuit Defuncto Hugone canonici predicti Theodoricum et sua omnia possidebunt Hanc vero dimissionem factam per manum domni Stephani Eduensis episcopi seu donationem viderunt et audierunt ex parte Hugonis Walterius domnus Glanonensis Robertus de Verreriis frater Hugonis Robertus de Igornaco Waldricus de Vavra Lebbaldus de Laval Rainaldus aculeus Rodulfus cellarius Petrus de Cursero ex parte canonicorum Abbo decanus Sevinus archidiaconus Hugo abbas sancti Stephani Roclenus archipresbyter Rainaldus presbyter Walterius Urgiodus Walo Tortus Antelmus Robertus presbyter Magobrensis Rainerius de Rebello miles Walterius de Nullaco Hugo de Vineis Bernardus prepositus Sevinus de Roclena Bernardus cellarius Wilelmus filius Ascherii Girardus de Corticella Acta sunt hec publice Edue anno ab incarnatione Domini MCXXII mense Octobris luna xxv indictione xi epacta xx concurrens ii Lodovico rege Francorum Stephano Eduensi episcopo Hugone Burgundionum duce Qui vero huic carte contraxerit sive hanc dimissionem fregerit sub anathematis gladio sit et sicut perierunt Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit ita et ipse