Charter Document - 02040006
Charter Number: | 02040006 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1112 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus Nivernensium comes Dei misericordia aspiratus et peccatorum meorum et antecessorum meorum pondere pavefactus et a clericis Eduensis ecclesie rogatus quicquid in potestate sancti Nazarii que Madriniacus dicitur sive ego sive antecessores mei antea juste vel injuste habuimus omnino integre dimisi Eduensi ecclesie jure perpetuo possidendum nullo contradicente successorum meorum Salvamentum autem retinui in uno quoque foco XII nummos et avenam sicut ante annuatim habueram excepto quod illos in quibus aliquanto plus exigebam et aliquanto minus pro voluntate mea ad unum tantum sextarium reduxi Marescalciam quoque retinui herbam pratorum videlicet equis meis trossam in domo tantum postquam fenum tractum est sicut consuetudo erat garbam marescalco meo carramentum ad vinum portandum ad ligna ad calefaciendum bis in anno ad domum meam faciendam et ad castellum Moncellum scilicet sive in castellaria ejus sic ut oportune rustici premoneantur inventionem dimidiam pastionem dimidiam memoris usuarium ad supradictum castellum faciendum ad calefaciendum ad faciendam domum meam et ne forestarius sancti Nazarii nemus pastionarium vendat nisi ad opus canonicorum et tunc nisi supra modum Exercitum meum et equitatum retinui nisi necessaria occasione prepediantur rustici Corporalem tantum justitiam si quis adjudicatur morti vel membrorum diminutioni Si quis a modo in potestate hospitatus fuerit pro XII nummis et garba et feni trossa annuatim salvus erit Si quid autem in his que retinui foris fecerim mihi ego ipse forisfacientes justificabo mihi Aliam justitiam omnino dimisi eis Hec autem retinui clericis Eduensibus super his misericordiam adhuc clamantibus et super his que dimisi gratias agentibus Hanc dimissionem concedente Adiladi socia mea comitissa feci et sigillo meo corroborari precepi videntibus et audientibus ex parte mea Hugone de Tilia Hugone de Merlenniaco Otberto Corvo et Hugone filio ejus Gosberto Oliverio Stephano Seguino Willelmo de Montenosio et de servientibus meis Widone preposito Willelmo Marescalco Wauterio pincerna Rainaldo clausario Petro Canino Gisleberto notario meo ex parte sancti Nazarii Seguino decano Stephano cantore Seguino archidiacono Anserico preposito Hubaldo archidiacono Falcone Engelberto Wauterio de Madriniaco Johanne forestario Amico serviente