Charter Document - 02040005
| Charter Number: | 02040005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1112 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus sancte Dei Ecclesie filiis presentibus atque futuris quoniam ego Vido de Monte Falconis pro reverentia et anime mee necnon et antecessorum meorum salute consensu atque favore fidelium atque amicorum meorum derelinquo penitus illam quam ab ecclesia sancti Nazarii videbar habere consuetudinem videlicet que consuetudo hospitalitas appellabatur Quecumque et querimonie vel calumnie contra prefatam ecclesiam in cemeterio seu parochia sancti Johannis de Trisiaco habebam pure et simpliciter derelinquo et firmo Totumque quod ad eamdem ecclesiam sancti Johannis pertinere videtur sancte matri Ecclesie quiete habendum atque in bona pace perpetualiter possidendum concedo et ut hec mee derelictionis finitionis concessionis firmior charta permaneat eandem chartam manu propria in manu domini Seguini in presentia canonicorum reddo et offero Actum fuit hoc Edue in adventu Natalis Domini anno ab incarnatione Salvatoris MCXII Stephano Eduorum pontifice Ludovico Francorum rege Hugone Burgundorum duce indictione V epacta I concurrente I bisextilis Hujus autem demissionis testes ex parte ecclesie scribuntur Hubaldus archidiaconus Hugo de Spiriaco Albuinus Seguinus nepos magni Seguini archidiaconi Poncius canonicus de Rebello qui infans tunc ibidem colaphum accepit nequando tradetur oblivioni Bernardus presbiter de Trisiaco laici ex parte vero Vidonis Arleius Tison Gosceranus de sancto Symphoriano Lambertus de sancto Johanne Bernardus de Spiriaco
