Charter Document - 02040004

Charter Document - 02040004


Charter Number: 02040004
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1112
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris quod Hugo de Verreriis in secunda feria ante Ascensionem Domini adiit presentiam canonicorum sancti Nazarii et quidquid juste vel injuste calumniabatur in villa que dicitur Campus pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum Deo et sancte Dei genitrici virgini Marie et beato Nazario et prefatis canonicis quiete possidendum dimisit Et ut hec dimissio cercior fieret posuit librum super altare sancti Nazarii Hanc dimissionem laudantes fecerunt fratres ejus Robertus videlicet et Lebaldus et soror eorum Maria uxor Petri de Rocha et ipse Petrus singuli omnes librum super altare Dei ponentes Hanc autem dimissionem ex parte Hugonis viderunt et audierunt Airardus de Virtuz Airardus de Solman Lebaldus de Laval et Erbertus frater ejus et Hugo de Gisel et filius ejus et Rotbertus Furset ex parte vero canonicorum Pontius de Rebello Odo de Baiernaco Ascherius de sancto Simphoriano Bernardus de Balgeio Pontius vigerius Hugo Fuet Pontius de Guberiis Acta sunt hec Edue publice quidem anno ab incarnatione Domini MCXII mense Maio luna xxv indictione i epacta vi concurrente vi regnante Ludovico rege Francorum antistite Eduorum Norgoldo Hugone Burgundonum duce