Charter Document - 02040003

Charter Document - 02040003


Charter Number: 02040003
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1014
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Auctoritas edocet regalis ut si quis fidelium in hoc mortali degens corpore tactus divino amore Deo et sanctis ejus ob remedium anime sue aliquid de rebus sue proprie hereditatis conferre voluerit multis coram testibus alligare faciat ut perenniter inconvulsum permaneat Igitur ego in Dei nomine Hugo sancti Nazarii Eduensis ecclesie canonicus notum fieri volo omnibus Christiane fidei cultoribus quia ipso ultimo mei obitus die recogitans peccatorum meorum magnitudinem presente domno Hugone comite pariter et episcopo atque Landrico milite et matre mea nomine Adda et duabus sororibus meis una nomine Eldeberga et alia Deda placuit mihi dare Deo et sancto Nazario et canonicis ejus partem mee hereditatis que est in comitatu Augustudunensi in villa que dicitur Viriacus cum ecclesia in honore sancti Eptadii confessoris Christi consecrata Hanc siquidem meam hereditatem pariter cum ecclesia que in predicta villa sita est et quicquid ibi visus sum habere scilicet terris cultis et incultis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus totum et ad integrum dono ego Hugo Deo et sancto Nazario et canonicis ejus ut perpetualiter habeant et possideant Si quis vero parentum meorum hoc mee donationis testamentum contradicere tentaverit nequeat adimplere quod voluerit sed potius iram omnipotentis Dei incurrat nisi ad satisfactionem et emendationem venerit Ut autem hec donatio firma et stabilis permaneat [] Signum Walterii episcopi Anscherici archidiaconi Unerici decani Anseisi precentoris Rainaldi Gausleni Elmuini archiclavi S Rocleni archidiaconi S Albuini S Ainaldi S Bererii S Walterii militis S Ugonis militis S Landrici militis S Walonis militis S Adda que fieri jussit et firmare rogavit S Eldeberga S Deda Ego Bernardus scripsi vice Rainaldi cancellarii regnante Roberto rege anno XVIII