Charter Document - 02040001
| Charter Number: | 02040001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 0887 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Adalgarius divina miseratione sancte matris ecclesie beati Nazarii presul omnibus ad quos hoc scriptum nostre mediocritatis pervenerit pie in Christo viventibus Decedente vive recordationis Karolo gloriosissimo imperatore augusto qui hanc ecclesiam pluribus donis ampliavit videlicet nostro tempore abbatiam Flaviniacum dicte ecclesie confirmavit filius ejus dominus Ludovicus gloriosus rex qui ex more regio hereditati successit Imminentibus ergo peccatis et consurgentibus iniquorum filiis qui regie illius potestati a Deo ordinate contradicere et pro posse contraire non timuerunt nos quoque qui tunc super scripte ecclesie preesse videbamur non eorum minis nec illatis cedentes damnis sed pro debito in illius fidelitate perdurantes quem et electione et genere regem esse noveramus multa et inaudita mala ab iisdem suis infidelibus sustinuimus et pene universa parochia nostra depredata et ecclesiarum res annulate sunt Ob quam rem deprecantibus nobis sub Theodorico comite villam Beliniacum que retro ab ecclesia sancti Nazarii ex longinquo fuerat abstracta precepto sue auctoritatis restituit et ad usus canonicorum nimium destitutorum eternaliter delegavit Eo autem abeunte viam totius carnis magnificus dux Boso comitatum Augustudunensem pacifica susceptione adeptus est cujus munificentiam humili prece precantes obtinuimus amore et timore Dei ut in eleemosyna domini Karoli imperatoris augusti filiique sui Ludovici atque sue cujus tunc potestatis erat ob amplioris firmitatis augmentum ipsum preceptum quod exinde factum fuerat super altare beatissimi martyris Nazarii mittere juberet Nam et ex dicta villa Lucennacum similiter idem piissimus dux Boso agere non omisit Nobis autem quibus tunc temporis hujusmodi largitionis pia confirmatio omnipotentis Dei misericordia operata est visum fuit ut unam villarum id est Beliniacum stipendiis clericorum sancti Nazarii scripto nostre auctoritatis confirmaremus Ad hoc enim Domini adminiculo eam impetravimus credentes non solum illis qui contulerunt premium profuturum sed necnon nobis cujus deprecatio per misericordiam Dei collata est remunerationem defuturam Statuimus ergo et auctoritate beati Petri imo per eum nobis a Deo collata decernimus ut hec sacre res sine aliqua substructione et injusta minoratione vel commutatione usibus canonicorum sancti Nazarii deserviant eorumque utilitatibus necessaria subministrent orantes assidue pro statu totius regni atque pro domino Karolo imperatore augusto et pro Ludovico rege atque pro glorioso duce Bosone necnon et inclito comite Theodorico et eorum uxoribus atque liberis qui sint vel futuri fuerint []
