Charter Document - 02030049
Charter Number: | 02030049 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0935 - 0968 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rotmundus gratia Dei Eduensium episcopus Noverit omnis sancte Dei Ecclesie universalitas quia adierunt presentiam nostram quidam nostre ecclesie primates Huidoardus scilicet decanus atque Radoldus archiclavus et archidiaconus solliciti pro statu hujus nostre ecclesie Detulerunt quoque piam devotionem cujusdam nostri fidelis et ecclesie nostre filii nomine Girardi qualiter ipse consulens anime sue studiose admodum exquireret quid sibi post finem hujus vite lucri ad eternitatem promerendam esse posset Unde etiam suggesserunt reverenti paternitati nostre haberi quandam ecclesiam vacuam in diocesi nostra quam ipse volebat a nobis impetrare eo tenore ut semper mense fratrum reditus ejusdem ecclesie tam in vita quam etiam post mortem deservirent Que etiam ecclesia est de rebus predicte mense fratrum sed decime ad nos pertinere videntur Ea autem est ecclesia in comitatu Belnensi in villa que Toriacus dicitur Itaque nos ad utrorumque simul et istorum suggestionem et ipsius devotionem benivolo affectu ex animo considerantes annuimus juxta voluntatem eorum et tam pro mea quam pro predicti fratris anima eandem ecclesiam mense fratrum deserviendam allegamus Deo in omnibus favente bonis nostris operibus concedimus ergo eis eam ipsam ecclesiam in honore sancti Albini dicatam quatinus post decessum predicti fratris Girardi scilicet qui hanc nobis suo exigit servitio anniversario obitus ipsius refectio ex ea fratribus paretur et fratres pro eodem officium generale exsolvant commemorationem ejus et nostram ex debito retinentes Cetera vero que superfuerint ipsorum usibus cedet et paratas et sinodalia servitia ipsi procurabunt Denique hoc nostre cessionis eis scriptum fieri jussimus ut a nullo unquam successore nostro contradici aut refragari ullo modo queat sed si tentaverit quispiam maledictione anathematis damnatus intereat et hoc opus pietatis stabile omni tempore annuente Deo permaneat Ut ergo tutum atque inconcussum adversus omnes machinationes et calamitates habeatur manibus nostris illud subter firmavimus et fidelibus nostris firmare rogavimus Actum Augustiduno publice