Charter Document - 02030045

Charter Document - 02030045


Charter Number: 02030045
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 0850 - 0865
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi Jonas preveniente divina misericordia Augustudunensis episcopus Notum sit omnibus fidelibus sancte Ecclesie tam presentibus quam futuris quia venerabilis vir Reimbodo cum filio suo cujus vocabulum est Lifericus tactus divina clementia cum consultu predecessoris nostri Althei episcopi capellam in pago Augustudunensi in vicaria Isiotrense in loco qui dicitur Montem Buzinum et propriis rebus edificantes atque ad perfectum usque perducentes deprecati sunt nostram benivolentiam qualiter eandem capellam eorum opere constructam ecclesiastico ordine ad persolvendum jugiter divinum officium sollemniter consecrare mus Nos ergo benivolam eorum intentionem et humillimam petitionem considerantes legibus canonicis dotem requirere procuravimus unde digne domus Dei sustentaretur Quod devotissima voluntate juxta nostri hortaminis constitutum adimplentes pro Dei amore et sanctorum ipsius veneratione de rebus proprietatis sue secundum quod ratio dictabat eidem loco nobiliter contulerunt sicut inferiora demonstrant Quorum rationabili et laudabili petitione percepta ecclesiastico ordine consecrare in opus Dei omnipotentis censuimus atque in honore et veneratione sancti Sebastiani martiris et ceterorum sanctorum idibus octobris Deo auctore sollemni officio dedicavimus Ego itaque Ragabonto cum filio meo Hilferico juxta consilium et considerationem domni et venerabilis jam dicti Jone episcopi prefatam capellam pro amore Dei et anime nostre remedio rebus proprietatis nostre dotamus atque in perpetuo dotatam esse volumus Quamobrem ad usus et ministerium prefate basilice quam pro Dei amore construximus et consecrare rogavimus donamus atque in perpetuo do[] [desunt aliqua] esse volumus hoc est in circuitu basilice ante introitum ipsius campum ad unum modium qui est subter fossatum pertingentem usque ad mortam guttam et ad partem orientalem terram arabilem cum prato et superposito ad modios V salvato atrio ipsius ecclesie similiter mansum quem Bernoinus tenet cum jam dicto servo et conjuge sua vocabulo Bertildis ac prole eorum cum omnibus suis terminationibus donamus in integrum et alium mansum in ipso pago vel in ipso agro in villa nuncupante Villaris quem de Altmaro per titulum venditionis Hilferico avo nostro conquirente nobis obvenit cum ancilla nomine Leobertane et prole ejus pari ratione eidem loco cedimus cum omnibus adjacentiis suis et supraposito et quicquid ad eum aspicit aut aspicere videtur Cedimus etiam et pratum ad honorem prefate capelle de Abulmaro conquisitum Hec omnia superius nominata in honorem Dei omnipotentis et venerationem sanctorum ejus quorum memoria et virtus ibi recolitur ad usus et supplementum jam sepius nominate basilice cedimus atque de jure nostro in jure et proprietate ipsius et rectorum ejus transfundimus et perpetualiter deservitura concedimus Et ut ab omni dominatione temporali ac infestatione heredum omni tempore libera et quieta in Domini servitium valeat permanere perfecta et plenissima voluntate tam capellam quam et res ad ipsam aspicientes matri ecclesie sancti Nazarii et rectorum ipsius contradimus et jure ecclesiastico subjectam atque eternaliter mancipatam esse decernimus ita ut in omni ordinatione et dominatione faciat inde episcopus et ministri ejus legibus ecclesiasticis veluti de aliis rebus eidem matri Ecclesie collatis ea videlicet conditione ut dum nos vel unus legalium heredum propinquior superstites apparuerimus non tam jure dominationis et hereditatis quam defensionis et protectionis in mandeburdum omni tempore vite nostre habere valeamus persolventes partibus sancti Nazarii ipso die cene Domini quando chrisma conficitur libram cere annis singulis Dum vero nos aut quilibet ex successoribus heredum nostrorum prefatam capellam cum omni integritate rerum suarum ad honorem ecclesie possidendo conservaverit et custodiendo possederit censumque sinodalem partibus sancti Nazarii tempore fixo persolverit nulla sit licentia episcopo aliqua forte stomacatione vel cupiditate commoto jus hereditatis nostre vel successorum nostrorum alienare aut in suos usus retorquere aut perturbare Si quis vero quod futurum esse non credimus si nos ipsi aut quilibet ex heredibus nostris vel ulla emissa persona contra hanc nostre donationis dotationem tergiversando aliquam calumniam generare domui Dei et inferre voluerit vel ejusdem ecclesie res dividere aut in sua diabolica cupiditate inflammatus retorquere temptaverit aut de supra statuto censu tardus aut negligens apparuerit tunc legaliter reddere cogatur vel si noluerit partibus matris Ecclesie aut cui litem intenderit auri libram una cum cogenti fisco exsolvere compellatur et insuper quod repetit nullum obtineat effectum cum stipulatione subnixa Et ut hoc donationis et dotationis nostre cartula quam promptissimis animis matri ecclesie sancti Nazarii contradidimus plenissimam et perfectam atque inconvulsam omnibus temporibus obtineat firmitatem non solum manu nostra subter firmavimus sed et religiosorum ejusdem canonicorum seu nobilium et fidelium laicorum manibus corroborandam tradidimus