Charter Document - 02030038
Charter Number: | 02030038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi Rodhmundus ejusdem propitiante miseratione humilis Eduorum antistes omnibus notum fieri volumus Dei et sancte Ecclesie fidelibus presentibus atque futuris quoniam quod apud predictam urbem resideremus adierunt conspectum nostrum prelati ejusdem nostre ecclesie Vdolmannus decanus Radaldus abbas et prepositus et Almarus archidiaconus precantes serenitatem nostram et ostendentes nobis qualiter habebant quandam capellam quam consentire volebant duobus fratribus clericis Girardo et Richardo si tamen nostrum mererentur habere assensum Que siquidem capella est sita in comitatu Belnensi in villa Centissa sacrata in honore sancti Germani confessoris Christi Unde ad resistendas secularium versutias suam dispositionem nostre inscriptionis auctoritate corroborari exoptabant Jussimus itaque hujus nostre inscriptionis testamentum fieri cujus authoritate decernimus et decernendo allegamus ut predictam sancti Germani capellam per consensum canonicorum ejusdem nostri loci prelibati duo clerici fratres Girardus canonicus et Richardus diebus quibus advixerint teneant regant possideant ea ratione ut sinodalia persolvant debita et censum quinque solidorum mense Martio usibus canonicorum inferre non negligant Ut autem nostre cessionis largitio pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem manibus propriis firmavimus et fidelibus nostris ad roborandum tradi jussimus Actum Augustiduno feliciter in Domino Amen Rodmundus sancte Eduensis ecclesie peccator episcopus subscripsi