Charter Document - 02030037

Charter Document - 02030037


Charter Number: 02030037
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0930 - 0935
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum in diversis transeuntium rerum negotiis cujus libet hominis in hac vita manentis animus implicatur et terrenis commodis inhians lucris temporalibus pascitur et oblitus scripture Salomonis dicentis Fili miserere anime tue placens Deo plus quam necesse est ut semetipsum in rebus perituris dilatare cogatur expedite super omnia ad eternam requiem suspirari et mansuras opes pro transitoriis celo inferi et gaudium perhenne pro temporali lucro mercari Quocirca Heriveus humilis Eduorum episcopus omnibus notum esse volumus Dei et sancte Ecclesie fidelibus presentibus scilicet ac futuris quoniam cum apud Sedelocum diocesis nostre vicum gravi detineremur molestia corporis adstante et visitante nos cetu clericorum et laicorum fidelium nostrorum occurrit inter cetera memorie nostre qualiter post excessum nostrum nostri obitus anniversaria dies rememoraretur et a fidelibus fratribus in memoriam haberetur Tunc ad inquisitionem fidelium nostrorum repperimus quosdam terre mansos quatuor scilicet quos generalitati canonicorum sancti Nazarii damus et ad mensam eorum penitus deputamus Sunt siquidem duo mansi illius terre in pago Cabilonensi in villa Brigia quem tenet Constantius alium vero mansum Adalerus tenet item alii duo esse videntur in circuitu civitatis in villa que dicitur Mons Tolomni quos tenent ad Cainam Constabilis et fratres ejus in ipsa eadem villa alius mansus quem tenent Alricus Leotbrannus et Godolbertus Heriveus humilis Eduorum episcopus firmavi et subscripsi Girbaldus humilis abbas et archidiaconus subscripsi Girardus levita subscripsi Ego Fulcherius humilis abbas consensi Signum Arlegii S Eldieri S Andraldi S Windrici S Walterii