Charter Document - 02030036
Charter Number: | 02030036 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0972 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quidquid per futura tempora pro uniuscujusque congruentia inviolabiliter optatur mansurum scripturarum fide oportet ita muniri ne ulla calliditate possit aliquando impugnari Ob quam rem Gerardus optime memorie omnipotentis Dei gratia episcopus notum agere cupimus omnibus nostris matris Ecclesie successoribus presentibus scilicet atque futuris quia dum apud Eduam celebraremus sinodum sanctam advenerunt ante celsitudinem nostram primates nostre ecclesie Rodulfus cardinalis archidiaconus et Ansesus abbas et archidiaconus necnon Gauzbertus prepositus ostendentes nobis qualiter unus fidelis alumnus noster nomine Rodulfus volebat a nobis impetrare quandam ecclesiam in pago Augustudunensi sacratam in honore sancti Leodegarii martiris Christi Nos itaque audivimus flagitionem illorum concupiscenti animo et bono desiderio jussimus ei tales grammatoforas nostre auctoritatis in membranam adscribi per deprecationem supradictorum fidelium nostrorum et per exhortationem omnis sancti Nazarii collegii ut diebus quibus Rodulfus advixerit supra denominatam capellam teneat regat et possideat et post excessum ejus Rodulfus nepos ejus in eadem ecclesia successor inviolabiliter permaneat ea tamen ratione ut sinodalia servitia persolvat et hoc scriptum inconvulsum perduret et singulis annis solidos V ad mensam fratrum festivitate sancti Nazarii que celebratur V kalendas augusti solvere non negligat Actum Augustuduno feliciter in Christo Gerardus humilis Eduorum episcopus Rodulfus cardinalis archidiaconus Ansesus abbas et archiclavus Walterius levita Walterius Eduorum episcopus Rodmundus decanus Gauzbertus prepositus Warnerius clericus Volbalvus sacerdos Adalbertus sacerdos Fulcherius archipresbyter Eriveus archipresbyter Ego Rodulfus levita ad vicem Ansesi cancellarii scripsi et subscripsi Datum IV idus maii indictione XIII anno XVIIII regnante Lothario rege