Charter Document - 02030033
| Charter Number: | 02030033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Restitution |
| Date: | 1134 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Patrum precedentium per quorum doctrinam divine religionis cultus ac pie conversationis fervor apud veteres primum pullulavit ac deinde ad nos usque perveniens honestatis et justitie splendor emanavit exhortatio gloriosa nos instruit ut singula que memorie commendanda noverimus autentico litterarum testimonio notata confirmaremus Sciendum est igitur quoniam domnus Willelmus de Colongia vir felicis memorie tunc temporis Eduensis ecclesie cantor villam que Roclena vocatur cum ecclesia et omnibus tam ecclesie quam ville appenditiis a sancti Nazarii canonicis in prestituram sic enim vulgo dicitur ipse et ejus predecessores diu tenuerant ita tamen ut quicumque hujus ville possessor extitisset supradictis canonicis censum non modicum singulis persolveret annis Considerans autem prefatus Willelmus circa vite sue terminum quod injuste villam predictam et ejus redditus habuisset de preteritis penitentiam agens de cetero periculum anime sue metuens sibi fideliter deliberavit Canonicis namque in beati Nazarii ecclesia Deo famulantibus et famulaturis prenominatam villam et ecclesiam simul cum universis tam ecclesie quam ville pertinentibus que ad ejus jura pertinere videbantur oblationibus decimationibus silvis pratis vineis aquis locis cultis et incultis ut ea inconvulsa possessione ecclesia sine fine haberet teneret atque possideret donavit atque concessit et eosdem in vita sua investivit Canonici autem non immemores hujus beneficii ipsum venerabiliter sepelientes que utilia vel necessaria in obsequio funeris vel elemosina defuncti fuere amministraverunt et insuper universum ejus debitum creditoribus ejusdem defuncti reddiderunt Hanc autem donationem seu concessionem collaudavit et assensum prebuit Enricus frater ejus cum uxore sua et filiis Willelmus Ugo Landricus frater ejus Hujus vero donationis testes existunt Stephanus episcopus Albo decanus Gaufridus archidiaconus Sevinus archidiaconus Ugo de Glana Galterius Oriolus Falco canonici ex parte cantoris Galterius presbiter Girardus presbiter Garnerius Rodulfus Colongez Rainaldus Malvaiz Sciendum etiam est quod predictus Enricus eamdem donationem seu concessionem in curia ejusdem Stephani venerabilis episcopi recognovit et collaudavit videntibus istis Stephano episcopo Guillelmo decano Galterio cantore Gaufrido archidiacono Sevino archidiacono Falcone Johanne canonicis Hugone de Rocha Bernardo de Castro Morono Lamberto Sedeloci preposito Hugone de Bosso Seguino de Roclena Hugone de Rochis militibus Rodulfo de Liriaco Bernardo cellario Garnerio famulis Post non longum vero temporis post excessum supradicti cantoris Robertus cognomento de Maisons qui ejusdem cantoris sororem sibi matrimonio copularat Eduensis ecclesie canonicis calumpniam super hujusmodi donatione movere minime erubuit Que tamen post multas et varias causarum diffinitiones certum finem prudentium auctoritate virorum suscepit Supradictam namque donationem superius determinatam per manum domni Stephani Eduorum episcopi ecclesie Eduensi ac canonicis ibidem Deo servientibus seu servituris in perpetuum illesam illibatamque laudante et consentiente uxore sua et liberis concessit et ut vulgo loquamur sine fine habendam verpivit Ex parte autem canonicorum testes sunt Stephanus episcopus Guillelmus decanus Galterius cantor Sevinus archidiaconus Galterius senescalcus Falco canonici Ronerius de Rebello Hugo frater ejus Bartholomeus de Porta Bernardus prepositus Arledus Rufus milites ex parte vero Roberti Galterius de Colchis Petrus de Maisons Robertus de Monte Petroso Galterius Piscis Galterus de Crissiaco Oliverius de Albiniaco Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXXIIII indictione XIIII Lodoico rege Francorum regnante Stephano episcopo Eduam gerente
