Charter Document - 02030029

Charter Document - 02030029


Charter Number: 02030029
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum gesta et dicta precedentium patrum ad memoriam reducimus quam devote et salubriter posteros suos ut divinis cultibus operam darent exemplo et doctrina monuerint evidenter cognoscimus Cum enim conscientia nobis testimonium perhibente in multis omnes offendamus et nobis ad salutem nullatenus sufficere valeamus eorum suffragium necessario nobis est implorandum qui non solum laboris sui fructum percipere sed et nobis peccaminum nostrorum veniam apud divinam misericordiam juste et pie vivendo obtinere meruerunt Quorum propitiationem ut nobis comparemus sacra Deo loca in quibus eorum memoria digne et laudabiliter excolatur tota devotione construere satagamus ut de hac valle lacrymarum eorum ope educi et ad consortium illorum pertingentes tandem Deum eorum in Sion videre mereamur Quia ergo beatum Germanum in numero eorum qui in hoc nobis patrocinari possunt non infimum esse sincera sacre pagine relatione et miraculorum evidentia didicimus ego Agano licet indignus Eduensis tamen ecclesie utinam non ad detrimentum meum dictus episcopus videns olim locum in quo nunc predicti confessoris ecclesia divino nutu sita est religioni fore congruum ut pote ab omni strepitu populari remotum quorumdam etiam relatione et sepulcrorum que ibi effodiebantur attestatione comperiens Deo quondam esse dicatum quemdam bone vite presbyterum Bernardum nomine de religione conveni et ut sub canonice vite institutis ibi Deo et prenominato confessori deserviret sepe eum monens ut tandem monitis meis adquiesceret obtinui ea conditione interposita ut quamdiu mihi vita comes esset et ex divina misericordia oportunum fieret ejusdem loci commoditatibus inservirem Unde postea comperiens a quibusdam presbyteris ingruente avaritia predicte ecclesie commoda impediri et pro exactione eorum que illi quos presbyteri parochianos suos dicebant Deo et beato Germano pro remedio anime sue dimiserant religiosos viros inquietari statui auctoritate Patris et Filii et Spiritus sancti et beati Petri Apostolorum principis beati quoque Nazarii patroni nostri necnon domni Gregorii pape domni quoque Hugonis Lugdunensis ecclesie archipresulis et apostolice sedis legati et nostra ut quicumque laicorum ex quacumque parochia Eduensis vel alterius episcopatus ad ecclesias vicos et cimiteria B Germani confugium fecerint et inibi peracto anni spatio stationis vel hospicii necessitate inmorati fuerint ad ecclesiam scilicet B Johannis Evangeliste que apud Barrum sita est et ecclesiam sancti Saturnini de Planesia et ecclesiam sancti Martini de Dronventico liceat predictarum ecclesiarum clericis quamdiu communiter et sine proprietate vixerint illos ut proprios parochianos habere et oblationes eorum quas vivendo seu moriendo pro se obtulerint suscipere et absque ullius persone inquietudine retinere Qui vero se eis prius ut parochianus non junxerit si tamen in alia parochia moriens aliquid de bonis suis eis vel eorum ecclesiis dimittere vel apud quamlibet eorum ecclesiam sepulturam habere voluerit si prius presbytero suo quod placuerit vel competens obsequium persolverit premissa auctoritate firmamus ut hoc quoque nullius calumpnia vel contradictione impediatur Quicumque igitur secularis vel clericus predictarum ecclesiarum cimiteriis corpora sua sepeliri ad sustentandam pauperum Christi pauperiem concesserint si viatico corporis et sanguinis Jesu Christi premuniti peccatorum confessionem habuerint quam possumus et debemus absolutionem auctoritate nobis commissa subripere mereantur S Aganonis episcopi Eduensis S Widonis archidiaconi S Hugonis archidiaconi S Sevini archidiaconi et prepositi S Norgaudi archidiaconi et cantoris S Ranerii archipresbyteri cardinalis S Rotberti archipresbyteri S Durandi capellani