Charter Document - 02030028

Charter Document - 02030028


Charter Number: 02030028
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0843
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis juge famulantes beneficia opportuna largimur eorumque congruis ac opportunis efflagitationibus assensum prebere non differimus premium ob hoc nobis apud Deum eterne remunerationis rependi non ambigimus Quocirca notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie nostrisque fidelibus presentibus atque futuris quia vir venerabilis Altheus Augustudunensis urbis pontifex obtulit obtutibus nostris quasdam auctoritates domni et genitoris nostri Hludovici serenissimi augusti in quibus continebatur inditum quod Modoinus memorate sedis quondam episcopus eidem domno et genitori nostro quasdam auctoritates Francorum regum relegendas obtulisset que revolute atque in presentia illius relecte invenit qualiter olim a perfidis Sarracenis prefata urbs depopulata fuisset et sedes matris ecclesie que est constructa in honore sancti Nazarii martyris igne concremata fuisset et omnia instrumenta cartarum in eodem incendio exusta et quod a regibus Francorum inclytis divino instinctis fervore pleniter restaurata atque in statu suo sublimata foret et isdem genitor noster postmodum ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci statuta antecessorum suorum Francorum videlicet regum pleniter observans sue auctoritatis preceptum super id decrevit atque fieri jussit quatinus ville ac monasteria ad prefatam sedem pertinentia que sunt tam intra urbem quam extra id est monasterium puellarum sancti Andochii intra eamdem urbem constructum monasterium sancti Petri seu sancti Stephani in suburbio ejusdem civitatis et alia monasteria infra eamdem parochiam sancti Andochii in Sedeloco et sancti Eptadii in Cerviduno et sancti Martini in Cassiniaco et sancti Martini de Magavero sive Circiniaco necnon et Colticas monasterium quod dudum ab ipsa sede substractum et a domno genitore nostro diligentissime pro Dei amore investigatum atque libentissime redditum memorate ecclesie fuit ut absque ullius inquietudine aut retractatione memorate sedis rectores tenere perpetim possint Quod nos denuo per hanc nostram scriptionem perpetuo mansurum volumus atque firmamus Invenimus etiam in suprascriptis auctoritatibus qualiter domnus et genitor noster eamdem ecclesiam cum suis omnibus rebus et mancipiis sub sua defensione et immunitates tuitione pro remedio anime sue recepisset Quod nos denuo ob deprecationem Althei presulis et ob emolumentum anime nostre memoratam ecclesiam cum omni sua integritate sub nostra defensione atque mundeburdo recipimus et per hanc nostram auctoritatem perpetuum mansuram deliberamus Precipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri juste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia vel ea que deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam et servos super ipsius terram commanentes ad distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat Sed liceat memorato presuli suisque successoribus res sepe dicte ecclesie cum monasteriis et cellulis seu villulis sive parochiis et rebus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus sub tuitione ac immunitatis nostre defensione remota totius judiciarie potestatis inquietudine quiete possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolumitate nostra et conjugis seu etiam totius regni a Deo nobis conlati et ejus clementissima miseratione per immensum conservandis una cum clero et populo sibi subjecto immensam Dei clementiam jugiter exorare delectet et quicquid de prefate rebus ecclesie jus fisci exigere poterit in integrum eidem concessimus ecclesie scilicet ut perpetuo tempore ei ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum fiat Hanc itaque auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris verius credatur et diligentius conservetur manu nostra subter eam confirmavimus et annulo nostro sigillari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Jonas notarius ad vicem Hludovici recognovit et subscripsit Data III nonas julii indictione VI anno IV regnante Karolo glorioso rege Actum Atiniaco palatio nostro in Dei nomine feliciter Amen