Charter Document - 02030027
Charter Number: | 02030027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1077 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum omnis pene humana intentio concupiscentiis carnalibus usque adeo aggravetur ut prepediente patre tenebrarum minus quam necesse sit salutis sue sit provida illos sibi sanius consulere manifestum est qui mundanis persuasionibus repugnantes que sursum sunt sapiunt non que super terram cumque apud mundanos principes sepe fieri videamus ut quoties aliquis a qualibet potenti persona quidpiam magnum impetrare desiderat illum pro se faciat interventorem quem potenti esse cognoverit familiarem ita et nos si apud regem regum perpetuam salutem obtinere cupimus sanctos ejus martyres ceterosque ipsius fideles quos in colorum curia prevalere credimus pro nobis necesse est intercessores acquirere studeamus de quibus bene confidere possimus si nos erga sanctam atque catholicam Ecclesiam mundane pervasionis aggravationem de medio ejus prout potuerimus auferentes pietatis viscera teneamus Quocirca ego Raginardus de Monte sancti Johannis Christi fidelium universitati volo fieri manifestum quod pro quibusdam consuetudinibus injustis quas in quadam potestate sancti Nazarii Biliniaco scilicet ex parte uxoris mee [] salvamenti occasione capiebam predicti martyris calumnias canonicorum sepe audiens sed non exaudiens ideoque a legato apostolice sedis Ugone Diensi episcopo in concilio Augustuduno celebrato nisi respicerem excommunicatus tamdiu substiti quoadusque uxor mea molestia corporis capta ad extrema deducta est que ne predicte excommunicationis rea judicaretur predictas injustas consuetudines dereliquit meque ut dimitterem studiosissime familiariterque rogavit Ego itaque non tantum uxoris mee sed et mee anime consulere volens in sancta Pentecostes solemnitate residente Hugone duce in civitate Augustuduno interfui ibique jussu ipsius ducis a quo predicte potestatis salvamentum predecessores mei beneficii jure tenuerant et ego tenebam intervenientibus Augustudunensi atque Cabilonensi episcopis Aaganone atque Rocleno predictas consuetudines et universas captiones quas in potestate de Biliniaco ubicumque conjaceant predecessores mei requisierant et ego requirebam omnino dimisi et dereliqui et ut filii mei derelinquerent feci preter ex unoquoque manso investito duos sextarios avene et sex denarios et dimidium de apsis vero mansis si aliquando investirentur ne amplius quam que predicta sunt requirerem similis conventio facta est Hoc autem ne ultra quam dictum est unumquodque mansum deberet Girardus ejusdem potestatis decanus sacramento probavit ceteris vero vicinis suis idem facere apparatis dimisi Ut autem dimissio hec firmiorem stabilitatis obtineret vigorem supra sacrum altare ejusdem dimissionis donum posui meque in sempiternum ita servaturum promisi In testimonium etiam permansurum chartam hanc inde fieri precepi quam et ego manu propria firmavi firmandamque Hugoni duci ceterisque adstantibus viris concessi fide jussorem etiam me in manu episcopi et canonicorum pro quingentis solidis et alios quinque fide jussores imposui quorum nomina sunt Signum Hugonis ducis Signum Odonis fratris ducis Signum Raginardi