Charter Document - 02030022

Charter Document - 02030022


Charter Number: 02030022
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 0901
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Cum in cunctis definitionibus idonea sunt adhibenda testimonia convenit tamen ut litteris describatur causa rationis quatenus in futuro dignosci possit veritas definitionis cum ante conspectum deducta fuerit inquirentis Propterea scire opportet omnes Dei fideles precipue autem summos regni principes eorumque ministros qualiter residente domino Richardo nobilissimo marchione seu et clarissimis ejus filiis Rodulpho Hugone atque Bosone elegantissime prolis comitibus in villa Pulliaco venit in presentiam illorum Abbo missus et advocatus Wallonis venerabilis Augustodunensis episcopi reclamans quasdam res sancti Nazarii sitas in villa que vocatur Canavas ad Tiliniacum pertinentes contra Cadilonem et illius heredes quas tunc temporis quasi in proprium tenere videbantur unde ad judicium scabineorum idem Abbo mallavit supradictum Cadilonem quod dicti et prefati heredes injuste tenebant vel tenere conabantur easdem res easque contradicere missis prefate ecclesie et sui pontificis contendebant ubi et tales testes se promisit habere qui hoc secundum legale judicium probarent et ad perfectum opus deducerent Jam dictus vero Cadilo ad consilium fautorum suorum respondit quod ipsas res pro quibus appellabatur juste et legaliter possidebat et testes similiter ad hoc probandum promisit Cum ergo ita invicem contenderent indicatum est illis ut statuta die ad hoc ut promiserant adimplendum datis triduo induciis suos testes paratos haberent quod et factum est Jam dictus autem Cadilo accepto amicorum consilio die statuta ante presentiam illustrium comitum veniens res supradictas reddidit quas memoratus princeps suscipiens in manum jam dicti episcopi et prefati sui advocati in conspectum omnium reddidit eosque reinvestivit pro quo etiam hanc notitiam fieri jussit et omnium sibi assistentium manibus firmari rogavit Signum Rodulphi comitis filii predicti principis qui per jussionem prenominati patris sui in conspectu illius et ejus vice firmavit et manu propria signavit Signum Cadilonis qui sua et fratrum suorum vice res reddidit S Richardi fratris illius qui consensit S Hectoris sororis illorum viri qui consensit S Ragenaldi S Odilonis S Odwini S Lamberti S Berlanni S Ebbonis S Arlegii S Viboldi S Bodonis S Adroldi S Landrici S Arnulphi S Landrici ministri hujus definitionis S Otsendi S Erebranni S Rainoardi S Theutbaldi S Adhalardi Datum nonas septembris indictione IV anno XIX Acta apud supra scriptam villam Pulliacum