Charter Document - 02030018
Charter Number: | 02030018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0853 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Quidquid locis divinis cultibus mancipatis aut conferendo largimur aut restituendo reddimus profuturum nobis ad eternam beatitudinem facilius obtinendam procul dubio confidimus Itaque notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus presentibus atque futuris quia ad deprecationem atque saluberrimam admonitionem reverendi viri Jone Heduorum pontificis complacuit precellentie nostre pro peccatorum nostrorum absolutione basilicam in honore sancte et vivifice Crucis olim fundatam et negligentia rectorum eversam sive destructam cum terris sibi adherentibus hoc est a via publica usque ad murum premisse civitatis spatii perticarum quatuordecim et altera fronte perticarum duarum et pedum quatuor altera vero item duarum et pedum duorum mediante assensu illustris comitis Isembardi cujus dominio habebatur sancte matri ecclesie ante fate civitatis in honore beati Nazarii martyris dicate pleniter reddendo restituere ac summa mobilitate libuit nobis restituendo reddere Quare altitudinis nostre scriptum hoc fieri jussimus per quod memoratam ecclesiam cum suis pertinentiis eidem supradicte ecclesie sedi restituentes constituimus atque firmamus ut sine cujuspiam contradictione aut repetitione liceat prenominato venerabili episcopo Jone et successoribus ejus eam habere et sicut alias ipsius matris ecclesie facultates canonica ordinatione disponere sive administrare quam etiam pro nostra suaque eterna salute in pristinum statum decrevimus restituendo reformari Ut autem hec sublimitatis nostre restitutio pleniorem semper in Dei nomine obtineat vigorem manu propria subter eam firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Gislebertus notarius ad vicem Hludovici recognovit Data VII kal augusti anno XV indictione I regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Bituricas civitate in Dei nomine feliciter Amen