Charter Document - 02030017
Charter Number: | 02030017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0879 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Boso gratia Dei rex Si piis servorum Dei petitionibus opem ferendo consulimus Deum nobis ob id presenti et futuro seculo propitiari nullatenus dubitamus Quapropter notum sit omnium sancte Dei ecclesie fidelium nostrorumque unanimitati quoniam Adalgarius Eduorum venerabilis episcopus ad nostre sublimitatis accedens mansuetudinem deprecatus est ut auctoritates et precepta regum videlicet predecessorum nostrorum ob majoris firmitatis vigorem scripto nostre auctoritatis confirmaremus et secundum quod moris est roboraremus Nos autem ejus petitionibus tanto libentius cessimus quanto nobis id profuturum perspeximus amplius Statuimus ergo confirmantes et confirmando decernimus ut omnia precepta que jam dicte ecclesie ab antecessoribus nostris regibus videlicet et imperatoribus facta sunt omnibus temporibus maneant inconcussa et tam ex abbatia Flaviniaco quam et ex villa Beliniaco necnon et ex villa Lucennaco seu et ex villa Tiliniaco quam etiam ex aliis rebus omnibus ejusdem ecclesie precepta et auctoritates nostra ditione roborentur maneant inconvulse Montem quoque qui vocatur Senmurus cum ecclesia que supra est et duobus molendinis jam dicte ecclesie suoque presuli Adalgario eternaliter delegamus et delegantes concedimus et de nostro jure in jus et dominationem sancti Nazarii regio more transfundimus Ut autem hujus nostre auctoritatis confirmatio majorem obtineat vigorem manibus propriis subter firmantes annuli nostri impressione subter jussimus sigillari Signum Bosonis gloriosissimi regis Elibertus cancellarius ad vicem Aureliani archiepiscopi recognovit Datum VI idus novembris indictione XII anno I regni domni Bosonis gloriosissimi regis Actum Lugduno civitate in Dei nomine feliciter Amen