Charter Document - 02030015

Charter Document - 02030015


Charter Number: 02030015
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0860
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Quicumque regie dignitatis culmine efferri desiderat merito eum pre oculis semper habere debet cujus gratia prefertur Igitur noverit omnium sancte Dei Ecclesie fidelium et nostrorum tam presentium quam et futurorum sollertia quia nobis qui ubique res ecclesiasticas pro viribus tutari atque augmentari gaudemus ob emolumentum mercedis anime nostre libuit cuidam sancte matri ecclesie Eduorum que noscitur esse dicata in honore sancti Nazarii martyris Christi cui etiam preesse videtur Jonas venerabilis presul restitui atque sollemniter refundi quandam villam que vocatur Tiliniacus cum omni sua integritate Et est sita in pago Oscharense super fluvium Sagonnam Ipsa enim villa olim per incuriam rectorum predicte ecclesie et malivolorum hominum violentiam ab eodem loco distracta esse dinoscitur Unde nos sicut supra prediximus res ecclesiarum pro viribus tutamur hoc celsitudinis nostre preceptum fieri ac predicto loco sancto ad deprecationem dilecti nobis memorati pontificis Jone dari reddique jussimus per quod prefatam villam cum omnium rerum jure legaliterque sibi pertinentium summa integritate jam dicto loco sancto eternaliter mancipatam ac perenniter famulandam refundimus et delegamus eo videlicet modo ut rector prefate ecclesie et successores ejusdem quicquid ex predicta villa cum omnibus pertinentibus sibi rebus pro utilitate ac commoditate ecclesie et suorum necessitate facere decreverint libero in omnibus perfruantur arbitrio canonice legaliterque faciendi quemadmodum ex reliquis rebus ad eundem locum similiter contraditis ac restitutis et noster anniversarius ac dilectissime nostre conjugis Hyrmindrudis in eadem ecclesia per singulos annos gratia restitutionis istius ville solemniter celebrari atque honorifice frequentari non neglegatur Et ut hec nostre restitutionis auctoritas pleniorem in Dei nomine per supervenientia tempora obtineat vigorem manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillari fecimus Signum Karoli gloriosissimi regis Folchricus diaconus ad vicem Hludowici recognovit et subscripsit Data III idus octobris indictione VII anno XX regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Tusiaco villa supra Mosam in Dei nomine feliciter Amen