Charter Document - 02030014
Charter Number: | 02030014 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1033 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Jesu Christi Domini Dei et Salvatoris nostri nomen quod est super omne nomen merito nostre fragilitatis aliquid cumque molientis ceptis preponimus et imponimus a quo enim nos ipsi primordia ducimus oportunum est ut ab ipso eodem actuum nostrorum principia sumamus presertim cum nostre infirmitatis conamen tamdiu sit caducum et labile donec respectu ejus potentie roboratum firmum fiat et stabile Quod ergo nostra imbecillitate stabiliori posse diffidimus ei sine quo nil validum nec durabile roborandum statuendumque fidei devotione offerimus Ego igitur Enzelinus Parisiacensium Dei gratia episcopus Verziacensium vero paterno et hereditario jure dominus infra prelibati oppidi cepta monasteriolum a me ob mei parentumque meorum requiem viteque eterne adoptionem constructum et in honore sanctissimi martyris Dionysii dedicatum quantulacumque mee hereditatis portione pro modulo mee possibilitatis dita veram clericosque inibi Dei die noctuque obsequiis invigilantes prout predicta facultas postulabat adhibueram Porro prospiciens magna queque ad inferiora relabi minora vero difficillime ad altiora posse erigi cum et mundus jam senescens positus sit in proclivi Ecclesia insuper Christi undique adversitatum procellis irruentibus divini auxilii anchora firmata ad eterne securitatis littus tendens vix periculum evadat naufragii hanc quam predixi ecclesiam indignam alieni cognovi amminiculi Quod quo inveniretur circumspiciens ad sanctissimi martyris Nazarii venerandam fratrum congregationem mentis intuitum intendi congruumque hoc ob duarum rerum exactionem fore decrevi Primum quia predicta ecclesia in prelibati sancti sita est diocesi secundo quia prefata canonicorum congregatio in regularibus institutis nulli valet inferior inveniri ea vero lege ad congregationem hanc ecclesia nostra volumus respiciat ut nihil inibi sancti Nazarii episcopus potestatis seu dispositionis exerceat decanus Eduensis prelationis officium prebendasque Verziacensium fratrum det vel sicut usus immo melius abusus est vendat pretiumque in fratrum Eduensium usus sicut eis complacitum fuerit convertat locusque Verziacensis situs tantummodo positione sed non fraternitatis unitate ab illo sancti Nazarii loco distet Testamenti igitur calumpniator seu inficiatur hujus nostri anathematis vinculo irretitus ejus vero sciat se judicio puniendum cujus nominis schedule adscripsimus principium quo regnante in eternum hoc publice Augustoduni est actum anno incarnationis ejusdem MXXXIII indictione XV regnante Henrico rege anno II Ego Enzelinus episcopus subscribens signo testamentum firmavi S Rodberti ducis a quo et in cujus presentia hec charta est firmata S Helmuini S Hugonis episcopi et comitis S Hugonis archiepiscopi Chrisopolitani S Gaufredi episcopi Cabilonensis S Hugonis episcopi Nivernensis S Rainaldi comitis S Ottonis comitis S Widonis decani S Aganonis abbatis S Gauffredi abbatis S Hugonis abbatis S Eusebii precentoris S Valeriani archidiaconi S Hugonis prepositi S Valterii S Rainaldi militis S Dalmasii militis S Ansedei militis S Widonis militis Ego Bernardus scripsi et subscripsi vice Rainaldi cancellarii