Charter Document - 02030011
| Charter Number: | 02030011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 0936 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Hludovicus gratia Dei rex Si justis ac rationabilibus servorum Dei maximeque reverendorum pontificum petitionibus quas pro sibi commissarum necessitudine ecclesiarum nostris auribus intimaverint assensum necessarium prebemus regie celsitudinis operibus insistimus ac pro hoc facilius nos adepturos divinam propitiationem non dubitamus Itaque notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris presentibus scilicet atque futuris quia satis dilectus et karissimus noster Hugo eximius duxque Francorum egregius necnon Bernardus Belvacensium comes ad nostram se conferentes sublimitatem deprecati sunt satis humiliter quatenus dilecto nobis Rotmundo Eduensis ecclesie recolendo Antistiti preceptum nostre auctoritatis de universis rebus sive sancte matris Ecclesie que est sub honore alme Dei Genitricis Marie necne martiris Christi Nazarii dedicata concesseramus videlicet ut quum aliqua interveniente neglegentia quod eventu fieri solet res vel kartarum testamenta ejusdem ecclesie sunt incense vel pessum date hoc precepto auctoritatis nostre ipsarum rerum necessitas sive defectus more predecessorum nostrorum relevetur ac reformetur ac si pre manibus universa earumdem rerum sive kartarum strumenta habeantur Simul etiam immunitatis nostre auctoritatem in eodem asscribi humiliter postulavere precepto Quorum inquam justas ac rationabiles preces exaudientes hoc celsitudinis nostre preceptum quod panto charta nuncupatur fieri jam prelibato episcopo darique jussimus per quod statuentes sancimus atque decernimus ut jam dicta ecclesia sancti Nazarii martiris ubicumque tam in malis puplicis quam etiam coram nostra presentia et in conspectu omnium fidelium nostrorum talem tantamque obtineat vigorem nemine injuste resultante vel contradicente ac si pre manibus habeantur universa strumenta videlicet de monasteriis eidem ecclesie subjectis vel de villis noviter inde abstractis quas predecessores nostri Rodulfus videlicet et ceteri reddiderunt hoc est Tortoriam et Sulliacum et Lasiacum quam sanctus Siagrius eidem ecclesie contulit Saviniacum Commissiacum Cociacum Luziacum et Tiliniacum et abbatiolam sancti Pancratii et silvas de montibus cum omnibus sibi legaliter pertinentibus sive cum aliis villis et ecclesiis de quibus nunc justam et rationabilem atque legalem vestituram habere videtur De quibus omnebus precipientes jubemus ut immunitatis privilegio honorate atque subnixe simul cum matre face Eduensium videlicet ecclesia habeantur sicut reliqua episcopia et ecclesie Dei per regnum nostrum largitate et concessione predecessorum nostrorum regum et imperatorum ad nostram haberi noscuntur et perpetua delegationis donationis vel restitutionis stabilitate in regio mundeburde atque immunitatis defensione in sepe dicta sancta matre Eduensi ecclesia per tempora futura permaneant tam que nunc ut diximus legitima vestitura ab eadem continentur quam et ea que deinceps a collibet ibidem fuerint delegata Et ut hec auctoritatis nostre munificentia per ventura tempora pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem eam manu nostra subter firmavimus et annuli impressione sigillari decrevimus
