Charter Document - 02010001
Charter Number: | 02010001 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Priory of Beauly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Gregorius episcopus Servus Servorum Dei dilectis Filiis priori Fratribus Monasterii de Bello loco ordinis Vallis Caulium Rossensis Diocoesis Salutem et Apostolicam Benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum per ducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et Monasterium de Bello loco in quo divino vacatis obsequio cum omni bus bonis qua impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis possidere vel adipisci poterit prestante Domino sub Beati Petri et nostri protectione suscipimus Specialiter autem de Sitheney et de Karcurri possessiones et de forne piscaria quas nobilis vir Johannes Biseth ad ipsum spectantes vobis contulit intuitu pietatis sicut in litteris inde confectis plenius dicitur contineri nec non terras possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia juste et pacifice possidetis vobis et eidem Monasterio per vos auctoritate Apostolica confirmamus et presentis Scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Bea torum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani [] Nonas [] Pontificatus nostri Anno D[]