Charter Document - 02000088

Charter Document - 02000088


Charter Number: 02000088
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

[O]mnibus has litteras visuris vel audituris Howel filius Resi et T[ra]haeary filius Gruffud salutem in domino Noveritis nos fideiussisse domino Lewelino principi Wall[ie] pro Madoco filio Kynwric ad solvendum prefato principi xxx duas libras sterlingorum legalis monete pro deliberatione eiusdem Madoci ad certum diem et locum que nobis dictus princeps duxerit assignanda Renuntiamus etiam omni beneficio iuris tam canonici quam civilis nec non omni impetrationi litteratum que dictam fideiussionem poterint impedire Si autem contingat quod Howelus filius Resi deficiat in solutione portionis ipsum contingentis de dicta pecunia ego T[ra]haeary obligo me in solidum totum residuum dicte pecunie soluturum in forma predicta In cuius rei testimonium sigillum nostrum hiis litteris apposuimus Datum apud Aberidon anno domini MCCLXX quinto die dominica proxima post festum ascensionis domini

Source (click image below to view full size)