Charter Document - 02000079
Charter Number: | 02000079 |
---|---|
Cartulary Title: | The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1265 - 1277 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[E]xcellentissimo domino suo L principi Wallie domino Snaod suus Kynan filius Maredut salutem et promtam atque paratam in omnibus ad obsequia voluntatem Noverit vestra excellentia quod ego Kynan obligavi me fideiussorem vobis pro Kaducano alumpno meo ad solvendam xxvii libras sterlingorum in vestra misericordia terminis competentibus a vobis sibi prefixis similiter de ipsius constantia et fidelitate vobis debita sum fideiussor Unde vestram excellentiam humiliter supplico quod pro Deo et amore nostro omnem rancorem quam versus ipsum habetis eidem penitus remittatis Et ut istud ratum sit et firmum permaneat has litteras meas patentes vobis transmitto et omnibus has literas visuris vel audituris me fideiussorum taliter esse protestor Valete semper in domino