Charter Document - 02000075

Charter Document - 02000075


Charter Number: 02000075
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Petition
Date: 1278
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dicit Griffinus filius Mareend quod cum ipse venit ad pacem domini regis supponens se et terram suam voluntati et gratie domini regis primo die privatus est de medietate totius terre quam tunc tenebat videlicet de comoto de Maywenet qui alios duos commotos valet ut creditur Et cum idem Griffinus de alia medietate terre sue nullo modo vivere possit supplicat regie majestati quatenus respiciatur de aliquo solatio unde sustentari possit ne ad plenum videatur egere maxime cum omnibus facta sit gratia et ipse quasi destitutus sit omni bono qui maiorem in partibus de Kardigan in expeditione regia sumptibus propriis subiit laborem prout ausus est dicere coram ballivis domini regis et quia maioris fuit potestatis tempore guerre mote

Source (click image below to view full size)