Charter Document - 02000052
Charter Number: | 02000052 |
---|---|
Cartulary Title: | The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod cum Gervasius Men episcopus nobilem virum Resum filium Resi coram T decano A cancellario et T thesaurario Hereford[ensi] iudicibus a domino papa delegatis traxisset in causant nomine ecclesie sue petens ab ipso totum commotum de Lanteilawmaur cum pertinentiis suis terras etiam inter amnem Diueleis Luswlith et rivulum Hylig similiter et mainaur de Lantarauch et villam de Kelnur et terras de Ab[er]wili quas Gugan[us] Seys et Kediuor filius Enyr et alii nobiles iniuste tenebant tandem inter ipsos lis mota talis fine conquievit videlicet quod dictus Resus Iunior et Maredueh filius eius et heredes recognoverunt ius ecclesie Men et episcopi in terris nominatis cum pertinentiis suis Terras vero de subtus Dyueleys plene et integre cum omnibus pertinentiis reddiderunt prefatus Resu et filii sui domino Men et ecclesie sue usque ad terminos de commoto de Ketheinauch ut ad ecclesiam Men pleno iure pertinentes preter terras de Kerric Gurgeneu et terram Oweni filii Gadug et terram fabrorum curie de Dinewr et terras canonicorum de Talelech quas ipse vel sui dederunt ecclesie de Lanteilowmaur vel domui de Talelech liberas et quietas in perpetuam elemosinam de voluntate episcopi et assensu capituli Men Preterea prefatus Resus et filii eius reddiderunt domino Men et ecclesie sue omnes terras de Aberguili quas Kediuor filius Enyr et Gogan Seys et alii nobiles iniuste detinebant ut ad ecclesiam Men pleno iure pertinentes Tenentur etiam predictus Resus et filii sui domino Men liberare pacificare warantizare easdem terras de Ab[er]guili cum molendino contra dictos nobiles Goganu[m] Seys et Kediuor filium Enyr et alios et contra omnes homines terre Walensicor[um] De terris autem aliis prenominatis fecerunt dominus Resus et filii eius homagium domino Men tactis sacrosanctis iurati quod manutenebunt ipsum et ecclesiam suam homines terras et possessiones suas ubique fideliter et sine malo ingenio reddendo annuatim unum hastorium ad festum Sancti Ioh[ann]is Bapt[ist]e de terris nominatis Tenentur etiam dicti Resus et filii eius facere homines de tenementis predictis venire in exercitum episcopi ad eiusdem summonitionem Ut igitur compositio ista perpetuum stabilitatis robur optineat presenti scripto cyrographato sigillis partium mutuo appensis est confirmata Actum anno gratie millesimo CCXXII Hiis testibus de Sancto Dogmael et de Tallelech abbatibus Henr[ico] filio Rob[er]ti Walt[ero] filio Bartholom[eo] Nich[olo] filio Meyler Ioh[an]n[e] filio Assev Will[elm]o filio Martini Nich[olo] filio Samuel canonicis Men de Pebydiauk et de Cantremaur decanis G priore de Tallelech Ph[ilippo] canonico eiusdem domus Gogan officiali de laicis Oweno filio Kadug Grif filio Elyder Traharn filio Hoile Ior filio Gogan filii Meilas Gorgenew clerico domini Resi magistro Ioh[anne] clerico domini Menev et multis aliis In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum