Charter Document - 02000022

Charter Document - 02000022


Charter Number: 02000022
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1146 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Cadellus filius Grifini regis pro anima mea et pro anima patris mei et matris mee et pro animabus omnium amicorum meorum do et concedo in elemosinam monachis Totonie ecclesiam sancti Petri de Mabonio cum omnibus appendiciis suis scilicet in terris et decimis in pratis in nemoribus in aquis in piscaturis sicut tenuerunt tempore Henrici regis Et ut monachi et homines sui firmam pacem habeant et in perpetuum res suas possideant sacramento et sigillo meo hoc confirmo Hec facta sunt in domo domini Cadelli super aquam de Teiui iuxta ecclesiam Sancti Petri Testes Canaan decanus avunculus Cadelli David frater Cadelli Coured dapifer eius Guffus clericus noster Cadiuor presbiter et multi alii

Source (click image below to view full size)