Charter Document - 02000013
Charter Number: | 02000013 |
---|---|
Cartulary Title: | The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris] notum sit quod ego Owynus filius Owini de Britdir dedi monachis de Stratmarchell totas terras [cum pertinentiis suis et omnes donationes et libertates] quas omnes alii heredes et antecessores mei de Arustili predictis monachis aut vendiderunt aut dederunt scilicet Pennant Bacho et Defren Merthir et Pervetminit et Cumlluit et Cumbuga usque Ridpenhoch et totam terram quam habuerunt de Deupiu et de Scoruaur et dimidietatem totius terre ab Aranell usque ad Ridywoch et Aberbredwen et Riucanesseit [possideant et teneant per donationem meorum et heredum et antecessorum meorum ita] ut nulli alii monachi habeant aliquam proprietatem aut usum vel pasturas apud eandem regionem a fluvio Hauren versus Powis Ego quoque predictus Owinus iuramento confirmavi domum de Stratmarchell et eius res et possessiones pro posse meo defensurum et presentem donationem perpetuo observaturum His testibus D[avi]d abbate T priore de Stratrnarchel [] et multis aliis Facta est hec donatio apud Llanamdiwri anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo decimo quinto in manu Davit abbatis