Charter Document - 02000012
Charter Number: | 02000012 |
---|---|
Cartulary Title: | The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT60 |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum sit quod ego Madocus filius Owini Debriddir dedi et hac presenti karta mea confirmavi Deo et Beate Marie et monachis de St[ra]tmarch[ell] in puram et perpetuam elemosinam et ab omni exactione et consuetudine et servitute seculari liberam et quietam totas terras et pasturas quas p[redicti] monachi de regione que vocatur Arustli possident et tenent per donationem fratrum meorum et coheredum et antecessorum meorum ita ut nulli alii monachi habeant proprietatem aut usum vel pasturas in eadem regione a fluvio Sabrina versus Powis Hec sunt autem nomina terrarum quas memorati monachi in propriam et perpetuam possessionem a me et a meis antecessoribus iure et iuste possident scilicet Defren Merthyr et Cum Buga et Cum Luit et inde usque Keuelioc et dimidietatem Deupiu et dimidietatem Scoruaur et dimidietatem Aberbredewen et dimidietatem totius terre ab Aranell usque Rit Euoch et Riu Kunesseit cum omnibus terminis et pertinentiis suis in bosco et in plano in pratis et in pasturis et molendinis et in omnibus usibus et utilitatibus suis bene et in pace plenarie et integre et honorifice Hec donatio facto est anno incarnati verbi MCCXV Hiis testibus Owino Debrogint cum filiis duobus scilicet Kadugano et Howel Iohanne et Aniano monachis Gervasio filio E Madoco filio I conversis de St[rat]march[ell]