Charter Document - 01991013

Charter Document - 01991013


Charter Number: 01991013
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1191 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Celestinus episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Abbati monasterii Sancte Marie de Cupre Eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a preposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium Sancte dei genetricis et uirginis Marie de Cupre in quo diuino mancipati estis obsequio sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium uel aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant In primis hec propriis duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis Ex dono Malcolmi regis Grangiam de Cupre cum ecclesia infra grangiam sita cum pertinentiis suis Grangiam etiam de balbrogin Tulifergus Drumin et aisiamenta foreste sue scilicet materiem pasnagium ad ignem necessaria corticem Aisiamenta more et piscaturos aquarum uestrarum Ariht et Ylif Ex dono regis Willelmi kethec per suas rectas diuisas cum omnibus appendiciis suis et cum ecclesia infra eam sita Grangiam de Aberbotherin cum ecclesia infra grangiam sita cum omnibus pertinentiis suis Et duas carucatas terre in territorio de retrif et kambusadony aisiamenta foreste sue scilicet materiem pasnagium Ad ignem necessaria corticem aisiamenta more piscaturos etiam aquarum uestrarum arith et ylif et unum toftum in Pert et in eodem burgo unam domum lapideam Ex dono comitis atholie aisiamenta foreste sue materiem ligna cortice pasnagium per totam athodliam Ex dono Willelmi de la Haie Hederpolles per suas rectas diuisas Ex dono Stephani de Blare Lethcassy Ex dono Dauid de Forfare terram suam de kincref per suas rectas diuisas et duos toftos in forfare Necnon et terram quam tenetis de episcopo de dunkeldin scilicet adbrehc Ex dono alani filii Walteri unum toftum in Renfriu cum piscatura unius retis in clud Et compositionem factam inter ecclesiam de Cupre et heroic coram Rogerus episcopo de Sancti Andree Et compositionem inter ecclesiam de Cupre et ecclesiam de kergille de decimis de ketehc coram Johanne episcopo de dunkeldin Sane laborum uestrorum quos propriis manibus ant sumptibus colitis tam de terris quam incultis sine de ortis et uirgultis et piscationibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus de uobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque aliqua contradictione retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere Discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere Quod si quis forte retinere presumpserit licitum sit uobis in ipsos monachos siue conuersos sententiam regularem proferre Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari siue alio modo alienari absque consensu totius capituli vel maioris partis et sanioris Si que uero donationes uel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec prohibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione domus uestre astrictus sine licentia et consensu abbatis et maioris partis capituli uestri pro aliquo fide iubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli uestri prouidentia constitutum nisi propter manifestam domus uestre utilitatem Quod si facere presumpserit non teneatur conuentus pro his aliquatenus respondere Licitum sit preterea uobis in causis propriis siue ciuilem siue criminalem continent questionem fratrum uestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo deperire Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel iudicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat nec ad domes uestras ordines faciendi causa tractandi chrisma consecrandi uel aliquos publicos conuentus conuocandi uenire presumat Nec regularem uestri abbatis electionem impediat aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statua Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat Si uero episcopus in cuius parochia domus uestra fundata est cum humilitate et deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent uobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios nouicios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere et uobis omnia ab alio episcopo percipere que a uestro fuerint indebite denegata Illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origene ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet ecclesiastico Sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere Si hec omnia gratis uobis episcopus dioecesanus impendat Alioquin liceat uobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem sacrosancte romane sedis habentem qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur inpendat Quod si sedes dioecesani episcopi forte uacauerit interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis Sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus communionem habentem et de quo plenam noticiam habeatis per uos transire contigerit ab eo benedictiones uasorum et vestium et consecrationes altarium ordinationes monachorum auctoritate apostolice sedis accipere ualeatis Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasteria uestra vel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis vel interdicti sententiam promulgauerint siue etiam in mercenarios uestros pro eo quod decimas non soluitis uel aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt seu benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterunt uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandum Nec littere ulle firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat uobis nihilominus in uestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis diuina officia celebrare Paci quoque ac tranquillitate uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra diuisas locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere vel uiolentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a bone memorie Malcolmo et Willelmo illustre Scottorum regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus Decernentes ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salua sedis apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularis sue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertio sue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri ihesu Christi aliena fiat atque in extreme examine diuine ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi Quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen