Charter Document - 01990087

Charter Document - 01990087


Charter Number: 01990087
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1306
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus [] Henricus de Inchemartyn miles dominus eiusdem Salutem in domino Noueritis quod ex magna deuocione quam erga religiosos viros abbatem et conuentum de Cupre concepi ex eo maxime quod in fraternitatem spiritualem capituli sui et tocius sui ordinis solempniter me susceperunt et gratanter mihi concesserunt plenam participationem omnium bonorum spiritualium que in dicti sui ordinis fiunt vniuersitate tam in vita mea quam post mortem meam in omnibus missis suis et oracionibus deuotis et in omnibus aliis bonis operibus suis spiritualibus perpetuis temporibus duratis Volo igitur et concedo dictis viris religiosis pro me et heredibus meis et assignatis duas marcas annui redditus annuatim capiendas de terris meis de Inchemartyn et de Cragdali ad duos terminos ad cuiuscunque uel ad quorumcunque manus in posterum deuenerint pro lacu de lochceskyr et lethrinloch pro quibus locis predecessores mei duas marcas singulis annis de thecis suis dictis religiosis persoluere consueuerunt Et si contingat dictos religiosos in solutione dictarum duarum marcarum in toto uel in parte ad festa pentecostes et sancti martini et ad dicta loca per me uel heredes meos et assignatos inposterum defraudari quod absit Obligo me et heredes meos et assignatos et specialiter antedictas terras necnon omnia alia bona nostra mobilia et immobilia ubicumque fuerint inuenta fore distringenda na manda capienda et abducenda et ad voluntatem dictorum monachorum et balliui uel deputati eorum si necesse sint vendenda sine licencia alicuius ministri ecclesiastici uel secularis quousque tam de dampnis laboribus et expensis et interesse si que quos uel quas ob defectu Solucionis dictarum duarum marcarum ad duos terminos et locos minime solutarum quam de debito principali plenaria et integre et pacifice et sine litis strepitu totaliter fuerit satisfactum nullo juris remedio in contrarium obstante renunciando pro me et heredibus meis et assignatis in hoc facto inperpetuum omni exceptioni doli uel fraudis ac omnibus auxiliis et remediis juris canonici et ciuilis necnon omnibus excepcionibus cauillacionibus et cautelis per quas uel per quod solucio dictarum duarum marcarum de antedictis terris in aliquo dictorum terminorum possit infirmari inpugnari impediri uel afferri Et ego dictus Henricus obligo me et heredes meos et assignatos fideliter per presentes quod presentem donacionem et concessionem meam dictis religiosis factam in omnibus et per omnia sicut dictum est est fideliter obseruabimus et contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Et ut hec mea donacio et concessio perpetue robur optineat firmitatis presentem cartam sigillo meo una cum sigillis Domini Gilberti de Haya domini de Erol et domini Johannis de Inchemartyn fratris mei rectoris ecclesie de Rothnach feci roborari Hiis testibus Gilberto de Haya Hugone fratre Domini Comitis de Anegus Radulfo Musart militibus Waltero de Wedercel Johanne socio eius et multis aliis