Charter Document - 01990049
| Charter Number: | 01990049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Abbey of Coupar Angus |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1243 - 1249 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Viris venerabilibus et discretis de Ryeualle de Fontanis de Bello loco Regis in Anglie abbatibus in causa que uertitur inter abbatem et conuentum Cistercienses ex una parte et abbatem et conuentum de Cupro ex altera iudicibus constitutis G[alfredus] miseracione diuina ecclesie Dunkeldensis minister humilis salutem et sincere deuotionis affectum Quoniam equi ponderis esse uidetur scienter et prudenter uel falsum proferre uel ueritatem reticere super collacione ecclesie de Erolyn domui de Cupro per dominum A[lexandrum] Dei gracia illustrem regem Scocie facta que presentes uidimus et audiuimus vobis dignum duximus intimanda Cum bone memorie Alexander quondam abbas de Cupro uir sapiens et discretus frequenter circa negotia domini regis expedienda tam apud curiam Romanam quam alibi laborauerat idem dominus Rex labores eius et sumptus uolens in aliquo remunerare predictam ecclesiam de Erolyn annuente venerabili patre Willelmo tunc temporis episcopo Sancti Andree ob specialem amorem erga domum de Cupro conceptum licet in eadem ecclesia ius patronatus certis et rationabilibus ex causis sibi uendicaret regali munificencia contulit domui de Cupro saluis tamen domui Cisterciensi xx libris per abbatem de Cupro annuatim persoluendis sicut per instrumenta tam dicti regis quam episcopi uobis plenius poterit constare Et quoniam super premissis tam nobis qui tunc temporis de consilio domini regis fuimus quam aliis tam clericis quam laicis iuris prudentibus et fide dignis nichil dubietatis relinquitur vobis supplicamus quatinus Deum per oculis habentes et honori et fame ordinis uestri consulentes contra tenorem tot et tantorum munimentorum que de dicta ecclesia dicti monachi de Cupro possident ad tuitionem cause sue satis sufficientium uenire uel secus quam ordinatum est a tam discreto uiro et prudenti qualis extitit predictus W[illelmus] episcopus Sancti Andree aliquid ordinare non presumatis Quod si forte quod absit feceritis nimis euidens materia nobis dabitur de ordine uestro obloquendi qui quondam prerogatiua religionis precellere uidebatur cum causam istam si pace uestra dici fas sit cupiditas prosequi uideatur non iusticia que personas non respiciens unicuique reddit quod suum est maxime cum Cistercienses in dicta ecclesia de Erolyn exceptis predictis xx libris nullum ius de iure sibi debeant uel possint uendicare Dominus autem episcopus Sancti Andree ad quem de iure spectare deberet eiusdem ecclesie collacio si nostris adherere uoluerit consiliis ius suum penitus prosequetur si ordinatio predecessoris sui in aliquo commutetur Litteras autem has testimoniales tradidimus domino abbati et conuentui de Cupro sigillo nostro singnatas ut si aliquando de eiusdem ecclesie collacione orta fuerit contencio per has patentes rei ueritas innotescat Reddite literas Valete
