Charter Document - 01990048

Charter Document - 01990048


Charter Number: 01990048
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1214 - 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus [] Walterus byset eternam in domino salutem Nouerint uniuersi me pro salute anime Alexandri Dei gracia illustrissimi regis Scottorum et pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum meorum dedisse [] Deo et beate marie de Cupre et monachis [] in puram et perpetuam elemosinam totam salinam meam quam mihi et heredibus meis Dominus rex scocie apud Aldendonecha inter Aberden et collin sua mera liberalitate dedit concessit et carta sua confirmauit cum sufficienti petaria ad sal faciendum sicut in prefati regis autentico continetur Quare uolo uero prenominati monachi predictam salinam habeant possideant et teneant de me et heredibus meis ita libere [] sicut ego et heredes mei a domino rege eam tenuimus et ut hec mea donacio robur perpetue teneat firmitatis presentem cartam sigillo meo roboraui testibus roberto de hay Johanne capellano eius Willelmo byset roberto byset bartholomeo Flamang Willelmo de scrameture et multis aliis