Charter Document - 01990037
| Charter Number: | 01990037 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Abbey of Coupar Angus |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1224 - 1241 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant omnes hanc cartam uisuri uel audituri quod ego Ricardus kai cum consensu et assensu heredum meorum dedi et concessi pro salute anime michael de inchethore et heredum suorum et pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam operi calceati quod abbas et monachi de cupre faciunt quod uidelicet calcetum ducit a uilla de inchethore usque ad grangiam eorundem monachorum que sita est in territorio de cars dimidium unius tofti qui iacet in uilla de Inchethore in orientali parte cum una acra terre in territorio eiusdem uille que iacet in longitudine uersus orientalem plagam et occidentalem iuxta torrentem soht Ita libere quiete plenariaque honorifice sicut aliqua elemosina ex dono alicuius liberi hominis in regno Scocie liberius quiecius et honorificentius habetur uel possidetur In cuius rei testimonium quia sigillum non habui presentem paginam sigillis domini dauid de haia et domini andree de striuelin clerici domini regis tunc temporis persone de inchethore feci roborari Hiis testibus domino andree de striuelin clerico domini regis Gilleberto et Thoma sacerdotibus Michaele de stratun dunecano iudice Radulfo Rimur et multis aliis
