Charter Document - 01990024

Charter Document - 01990024


Charter Number: 01990024
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1214 - 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Nouerint omnes tam presentes quam futuri quod controuersia mota inter Abbatem et Conuentum de cupro ex una parte et Conuentum de Scona ex alia super limitibus terrarum de Camsy terra monachorum de Cupro Et Cambusmichell et Crag terre canonicorum de Scona hoc fine perpetualiter conquieuit S[cilicet] quod monachi de Cupro tenebunt terram suam de Camsy per eosdem limites per quos et sicut perambulatum fuit a predictis monachis et canonicis in presentia Domini Hugonis Episcopi Dunkeldensis et aliorum multorum proborum virorum Incipiendo s[cilicet] a flumine de tay per ductum Aratri et Aceruos lapidum et Cruces quas ipsi per eosdem limites fecerunt terminando ad Reidfurde Et si quid vnquam habuerunt predicti canonici in terra ilia que prefatis monachis remansit receptis decem marcis et tribus acris terre in territorio Willelmi Wroche extra villam de perth dictis monachis inperpetuum quietum clamauerunt Et ad huius rei testimonium perhibendum dominus supradictus Hugo Dunkeldensis Episcopus Sigillum suum una cum sigillis partium apposuit Teste dicto domino Hugone et vtroque capitulo tam de Cupro quam de Scona