Charter Document - 01990017

Charter Document - 01990017


Charter Number: 01990017
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1196 - 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus [dei gratia] Rex Scottorum Omnibus [] salutem Sciatis me concessisse [] ecclesie sancte marie de Cupre et monachis [] donacionem illam quam Thomas Alius Malcolmi de lundin eis fecit de una marca argenti annuatim in elemosina percipienda de terra eius de Balmetiremahc cum communione petere eius iuxta lokendor et aisiamenta terre eius iuxta peterem illam secundum quod carta eius proportat Quare uolo ut ipsi monachi in liberam et perpetuam elemosinam predictam marcam argenti de predicta terra de Balmetiremahc annuatim percipiant et habeant cum communione predicte petere et aisiamentis iuxta peterem Ita libere [] sicut carta predicti thome testatur Saluo seruicio nostro Testibus Gillechrist comite de mar Waltero et Willelmo capellanis Alexander vicecomite de Striuelin Malcolmo filio de Comite de Mar Alexandro filio Thore Dauid marescallo Philippo de lundin apud Forfar iii die Aprilis