Charter Document - 01990016

Charter Document - 01990016


Charter Number: 01990016
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1203 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus [] Michael de Migil salutem Sciant presentes et futuri me pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum dedisse [] deo et beate marie et domui de Cupro et monachis [] in perpetuam elemosinam totum ius quod ego uel heredes mei habuimus uel habere debuimus uel potuimus usque in medietatem marisci sicut terra mea se extendit uersus partem del suth et terra predictorum monachorum se extendit uersus partem del north scilicet usque ad terminum terrarum []arum qui uulgo dicitur fethincathe Tenebunt autem idem monachi predictam medietatem marisci in perpetuum liberam et quietam ab omni seruicio consuetudine et exaccione et reclamatione sicut aliquam elemosinam liberius [] tenent et possident Quod ut ratum et stabile sit in perpetuum sigilli nostri munimine roboraui Hiis Testibus domino Ricardo episcopo dunkeldensi magistro Henrico eius archidiacono Adam de lur Willelmo munfichet Willelmo filiorum malcolmo de ketenes malcolmo uicecomite de gouerin eduuardo persona de neue Roberto capellano de perth abraham de lur Simone filio nostro et simone fratre nostro et multis aliis