Charter Document - 01990015
| Charter Number: | 01990015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Abbey of Coupar Angus |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Testimony |
| Date: | 1203 - 1209 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Hoc cyrographum testatur quod monachi de Cupre soluent singulis annis in die sancti columbe abbatis unam libram incensi ecclesie de Dunkelden In recognicione et attestacione approbacionis et assensus canonicorum sancti Columbe Dunkeldensis ecclesie Super donacione pie memorie Johannis episcopi dunkeldensis facta prenominatis monachis de terra de adbrec et confirmatione successoris eius domini Ricardi episcopi sicut in scriptis eorum exinde confectis continetur Hiis testibus Reinbaldo abbate de Scona Waltero priore de insula magistro Henrico archidiacono magistro matheo officiali Dunkeldensi Duncano decano atholie Matheo decano de Retrif Radulfo capellano Lewis Johanne Thoma clericis episcopi Ricardi Eugenio clerico et Willelmo filio eius Adam persona de forgrund et multis aliis
