Charter Document - 01990011
Charter Number: | 01990011 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Abbey of Coupar Angus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal, Papal |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus dauid Ruffus de Forfare salutem Sciatis me dedisse deo et ecclesie beate marie de Cupre et monachis ibidem deo seruientibus quos pro salute corporis et anime domini mei Regis Willelmi et filii eius alexandri et pro salute anime mee mihi constitui heredes terram meam de kincref que fuit ede per suas rectas diuisas quam tenui de adam filio abrahe de lur illo scilicet concedente et carta sua confirmante cum quadam parte territorii de lur quam mihi dedit ad incrementum per suas nominatas diuisas Scilicet per has ex occidentali parte magne uie que ducit de Inuerarethin ad Forfar usque ad diuisas inter lur et mathin ubi quidam fons oritur et sicut riuulus qui exit de illo fonte descendit in Gethin et sicut Gethin descendit in Kerbet Et ex australi parte ubi quidam alius fons oritur qui est diuisa inter lur et inuerarethin et sicut riuulus qui exit et eodem fonte descendit in kerbet cum communi pastura de lur tenendam sibi in liberam et perpetuam elemosinam reddendo annuatim prefato ade et heredibus suis duas marcas argenti et dimidiam unam marcam scilicet et xl denarios ad pentecosten et unam marcam et xl denarios ad festum sancti martini pro omni seruicio et consuetudine et exactione sibi et heredibus suis pertinenti Saluo forinseco seruitio domini Regis quantum pertinet ad unam dauac de kincref et quantum pertinet ad decimam partem duarum dauacarum in lur prout in carta prefati ade continetur quam de ipso adam de prefato tenemento habui et prenominatis monachis de cupre sicut heredibus meis iterum ierlin una cum prenominata terra de kincref et incremento territorii de lur donaui Hanc autem donationem feci eisdem monachis anno quo dominus iohannes cardinalis tituli sancti Stephani in celio monte missus est legatus in Scociam a latere summi pontificis Innocencii tercii et concilium apud perth tenuit iij Nonas decembris Illo legato testante et sigillum suum in testimonium appendente His testibus Rogero episcopo sancti Andree Willelmo episcopo Glasguensi Johanne episcopo Dunkelde Raginaldo episcopo de Ros R abbate de Melros H abbate de Abrebrohoc Ricardo de prebenda Comite Dunecano G comite de Stradhern Rogero de mortemer Dauid de haya et multis aliis