Charter Document - 01990004

Charter Document - 01990004


Charter Number: 01990004
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis [] Rogerus [] electus sancti Andree salutem Sciant tam presentes quam futuri nos assensu et consilio clericorum nostrorum et consensu tocius capituli nostri apud Pert concessisse et hac carta nostra confirmasse compositionem factam inter ecclesiam de Cupre et ecclesiam de Erole firmam et inconcussam inperpetuum tenendam Scilicet quod monachi de Cupre singulis annis persoluent ecclesie de Erole duas marcas argenti pro omnibus decimis pertinentibus ad terram de Ederpolles quam dominus Willelmus de Haia predicte ecclesie de Cupre et monachis ibidem deo famulantibus in puram et perpetuam elemosinam dedit et carta sua confirmauit vnam marcam scilicet ad festum sancti martini et vnam ad pentecosten vt autem hec compositio rata et inconcussa permaneat in posterum eam sigilli nostri munimine roborauimus Hiis testibus Abbate de Dunfermelin Abbate de Lundores Gileberto priore de sancti Andree Stephano persona de Erole Magistro Ranulfo officiali Magistro Ada de Pert Johanne decano de forfare Magistro Willelmo de hales Magistro Marchisio magistro ysaac clericis domini electi Adam persona de kingor Waltero capellano domini regis Symone decano de Pert Johanne decano de kyngor Ricardo capellano domini electi ferhar capellano de keteneis adam persona de blare et toto capitulo apud Pert