Charter Document - 01990003

Charter Document - 01990003


Charter Number: 01990003
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Hec compositio facta est inter ecclesiam de Cupre et ecclesiam de Erole in presencia domini Rogeri sancti andree electi assensu et consilio clericorum suorum et consensu tocius capituli sui apud Pert Scilicet quod monachi de Cupre singulis annis persoluent ecclesie de Erole duas marcas argenti pro omnibus decimis pertinentibus ad terram de Ederpolles quam dominus Willelmus de Haia in puram et perpetuam elemosinam ecclesie de Cupre dedit in parochia de Erole et carta sua confirmauit vnam scilicet marcam ad festum sancti martini et unam ad pentecosten vt autem hec compositio rata et inconcussa permaneat in posterum predictus Rogerus sancti andree electus eam sigilli sui munimine roborauit Testibus his Arkenbaldo abbate de Dunfermelin Gwidone abbate de Lundoris Gileberto priore de sancti Andree Magistro Ranulfo officiali Magistro Willelmo de hales Magistro Johanne Magistro marchisio Magistro Radulfo Magistro Ysaac clericis domini electi et Ricardo capellano domini electi Waltero capellano domini regis Magistro adam de Pert Stephano persona de Erole Symone decano de Pert Johanne decano de forfare Johanne decano de kyngor Adam persona de Blare ferhhardo capellano de ketenes et toto capitulo apud Pert